Olynthus
Olynthus (Graece: Όλυνθος) erat urbs Graeca antiqua imo sinu Toronaico in Chalicidica posita, non procul a Potidaea et faucibus paeninsulae Pallenae (circiter 60 stadia). Rex Macedonum Perdiccas II eius potentiam effecit cum anno 432 a.C.n. synoecismum parvorum vicorum maritimorum in Olynthum decrevit, quae ipsa circiter km 2,5 a mari aberat. Civitas deinde fuit caput Foederis Chalchidici donec a Philippo II 348 a.C.n. obsessa et expugnata quia Atheniensium societatem inierat solo adaequata est. Simul incolas ad servitutem vendiderunt.
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Demosthenes, Olynthiacae orationes
- Thucydides, libro primo De bello Peloponnesiaco 58 et 62-63
Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]
- Excavations at Olynthus, Baltimore, Johns Hopkins Press, 1929-52. 14 volumina.
- Selene Psoma, Olynthe et les Chalcidiens de Thrace : études de numismatique et d'histoire, Stuttgart, F. Steiner, 2001