Aegina (insula)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Aegina (insula)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°43′31″N 23°29′23″E
Numerus incolarum: 13 056
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Attica

Geographia

Superficies: 87.4 chiliometrum quadratum

Vide etiam paginam discretivam: Aegina


Aegīna (-ae, f. / -orum n.) (Graece: Αἴγινα) est insula et praecipua eius urbs in Sinu Saronico in Graecia. Hoc nomen ei primum imposuisse dicitur Aeacus, primus insulae rex, a matre sua Aegina.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nomen a nympha Aegina duxisse dicebatur quam Zeus praegnantem in insula deserta occultavit ubi Aeacum peperit cuius precibus motus pater deum hominumque populum ex ipsa terra ei genuisse narrabatur.

Sexto saeculo exeunte et quinto saeculo a.C.n. ineunte maxime floruit civitas Aegina tum cum numero navium ipsas Athenas superabat[1], unde diuturnum certamen et rivalitas inter eas orta est[2]. Anno 457 a.C.n. Athenienses victores insulam subegerunt et anno 431 incolas accusatos quod bellum movissent expulerunt qui in Peloponnesum fugerunt apud Lacedaemonios. Victis Athenis anno 404 a.C.n. Aegineti patriam et libertatem quidem recuperarunt, ad pristinam potentiam et prosperitatem numquam pervenerunt.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Portus Aeginae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Erato 89
  2. Herodotus, Terpsichore 80-89; Erato 49-50 et 85-92.

Nexus interni