Bene advenisti in Vicipaediam!
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia
Agamemnon (Graece Ἀγαμέμνων) est tragoedia Graeca antiqua poetae Aeschyli. Prima pars trilogiae Oresteae erat quae anno 458 a.C.n. Dionysiis palmam rettulit. Sequentes fabulae sunt Choephoroe et Eumenides. In hac prima parte caedem Agamemnonis e Troiano bello redeuntis scaenice retractabat. Chori anxii cantus qui magnam partem in fabula agunt (circiter dimidiam versuum partem) tragicum et supranaturalem colorem huic tragoediae conferunt. Per climacem terror semper crescit.
Inter exstantia Aeschylea opera Agamemnon multo longissimum est (1673 versus). Secundum nonnullos eruditos prima tragoedia servata est in qua tertius actor et skene adhibeantur (R. Mitchell-Boyask [2013]). Caedem Agamemnonis iam in Odyssea narratam retractat sed cum praeteritis facinoribus eam connectit, Iphigenia immolata iam in parodo a senibus anxie memorata antequam Clytaemnestra caedis causam eam proclamet necnon nefando Thyestis convivio quod Cassandra vaticinans in domus limine videt atque exeunte fabula Aegisthus iterum narrat. Cum futuris facinoribus quoque eam connectitː Cassandra furore prophetico correpta iam futurum vindicem videt et ultimis versibus senes chori rediturum Oresten Aegistho minantur, ita secundam trilogiae tragoediam praenuntiantes. Nam Aeschylus iustitiam divinam et poenarum distributionem investigat, ultionum scelerumque seriem sine fine saevituram ostendens. Chorus legem a Iove hominibus datam sapienter describitː dolore homini discendum esse (versus 177-8ː τὸν πάθει μάθος // θέντα κυρίως ἔχειν.)
Ceteris personis voluntate et vi animi longe praestat Clytaemnestra quae sua manu Agamemnonem ferit. Et marito imperat quem ad tapetum calcandum invitum cogit et Aegistho quem ab aggrediendis senibus reprimit. Sola Cassandra parumper resistit quae non minus quam chorus divina consilia interpretatur ...Furiae Orestem persequuntur. Tabula muralis a Ioanne Singer Sargent picta, in Museo Bellarum Artium, Bostoniae
2024
- 14 Novembris: Ingens corallium longitudine 34 metrorum iuxta Insulas Salomonis in mari inventum est. Hoc est maximum omnium coralliorum adhuc notorum.
- 6 Novembris: Donaldus Trump iterum praeses Civitatum Foederatarum Americae electus est; post Stephanum Grover Cleveland secundus est praeses, qui in Domum Albam post quattuor annos revertit.
- 24 Octobris: Nova domus ornata Pompeiis invenitur.
- 9 Octobris: Hurracanum Milton partem Floridae devastavit et 16 homines necavit. Tres miliones domiciliorum fluento electrico carebant.
- 8 Augusti: In Bangladesa post seditionem studentium Mahometus Ionas ut Primus minister temporalis iusiurandum iurat.
- 26 Iulii: Lutetiae ad ripas Sequanae Ludorum Olympiorum dedicationis ceremonia datur.
- 5 Iulii: Keir Starmer, praeses factionis Laboris, ab rege Carolo III primus minister regni Britanniarum nominatur.
- 19 Maii: Ibraimus Ra’īsī Iraniae praeses helicoptero in montibus Atropatenae Orientalis rupto perit.
- 16 Aprilis: Bursa vetus Hafniae saeculo decimo septimo exstructa flammis deletur.
- 13 Aprilis: Irania plus quam 300 missilia in Israël excutit. Plurima eorum ab Israël, eius sociis necnon Iordania intercipiuntur; aliqua stationes militares leviter laedunt. A partibus praecipitantibus autem puella quaedam graviter laeditur.
- 17 Martii: Vladimirus Putin quintum praeses Foederationis Russicae eligitur
- 7 Martii: Suecia tricesimus secundus socius Civitatibus Foederis Atlantici Septentrionalis (OTAN) accedit.
- 16 Februarii: Alexius Navalnyj, politicus et corruptionis investigator Russicus, moritur incarceratus in urbe Charp in Russiae districtu autonomo Iamalo-Nenetico sita.
- 11 Februarii: Alexander Stubb praeses Finniae eligitur.
Hanc paginam Latine converte s.t.p.:
en:Trisomy 16 → ??Abnormalitas genetica quae ad tria exemplaria chromosomatis 16 ad vicem duorum ducit
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Tutela Vicipaediae
- Formulae
- Paginae novae
- Paginae speciales
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Paginae admeliorandae
- Harenarium
- Gratulatio
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
Vicilibri Tractatus enchiridiaque | |
Victionarium Dictionarium liberum | |
Vicicitatio Citationum collectio | |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum | |
Vicifons Fontes liberae | |
Viciversitas Libera instrumenta discendi | |
Vicispecies Index specierum | |
Vicidata Repositorium datorum liberum | |
Vicifunctiones Repositorium functionum liberum | |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum | |
Vicivia Directorium viaticum liberum | |
Vicinuntii Nuntii liberi | |
Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio | |
Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |