Pompeii (urbs antiqua)


Pompeii fuerunt urbs Campana, quae anno 79 massa lavica ex Vesuvii montis vertice erupta cooperta est. Quod stratum cinereum et pumiceum in altitudinem circiter septem metrorum crevit. Eadem eruptione Herculaneum Stabiae Oplontis Nemus Regale urbes perierunt. Per octo fere saecula Osci Samnites Graeci Etrusci denique Romani Pompeios incoluerunt suisque rebus concinnaverunt.
Excavationes archaeologicae anno 1748 incohatae sunt.[1] Pars urbis (scilicet c. 45 ha) nunc excavata est, sed adhuc magna pars pervestigatione indiget, et excavationibus continuatis novae patefactones fiunt. Situs archaeologicus in summa 66 ha comprehendit. Postquam Pompeii anno 1997 in tabulas UNESCO patrimoniorum mundi relati sunt, etiam peregrinis archaeologis urbem pertractandi aditus facilior factus est.
Historia urbis antiquae
[recensere | fontem recensere]Nominis origo in obscuro est. Aliis numerum Graecum pente (lingua Oscorum pempte) in nomine gentilicio Pompeius contineri persuasum est, alii pompam boum, sc. Herculis, coniciunt, alii aliter.
Antiquitus Osci, Etrusci, Samnites in eo loco habitabant, Graeci autem solis temporibus antiquissimis. Qui illud templum in foro, quod triangulare vocatur, stilo Dorico aedificaverunt. Post aliquas seditiones contra Romanos factas temporibus Sullanis colonia veteranorum eo deducta est, Colonia Veneria Cornelia dicta[2]: nonnullae dissensiones inter veteres incolas et colonos referuntur tempore Catilinae coniurationis. Modo urbs[3], modo oppidum[4] aut municipium[5] deinde nominabatur. Pompeios urbem insignem fuisse constat[6].
Post terraemotum, quo anno 62[7] aut 63[8] magnae partes urbis deletae erant, illa anni 79 eruptione Vesuvii tota obruta est.
De rebus post eruptionem Vesuvii gestis
[recensere | fontem recensere]Primis urbis cineribus et lapillis obtectae vestigiis saeculo XV inventis effodi coeptum est, sed consiliis institutisque non ante annum 1860, auspiciis Fiorellii. Effodiendi causa urbs obruta omnis divisa est in novem regiones, quarum quaeque ex insulis constat, quae viis circumdantibus finiuntur. Hae insulae varium aedificiorum numerum complectuntur. Ita fit, ut omne aedificium numero tripertito nominari possit, velut 4<regio>,3<insula>,2<domus>.
Testimonium Plinii Minoris
[recensere | fontem recensere]
Plinius Minor haec scripsit de destructione Pompeiorum:
Erat Mīsēnī classemque imperiō praesēns regēbat. Nōnum Kal. Septembrēs, hōrā ferē septimā, māter mea indicat eī appārēre nūbem inūsitātā et magnitūdine et speciē. Ūsus ille sōle, mox frīgidā, gustāverat jacēns studēbatque; poscit soleās, ascendit locum ex quō maximē mīrāculum illud cōnspicī poterat. Nūbēs—incertum procul intuentibus ex quō monte (Vesuvium fuisse posteā cognitum est)—oriēbātur, cujus similitūdinem et fōrmam nōn alia magis arbor quam pīnus expresserit. Nam, longissimō velut truncō ēlāta in altum, quibusdam rāmīs diffundēbātur, crēdō quia recentī spīritū ēvecta, dein senēscente eō dēstitūta aut etiam pondere suō victa in lātitūdinem vānēscēbat, candida interdum, interdum sordida et maculōsa prout terram cineremve sustulerat. Magnum propiusque nōscendum ut ērudītissimō virō vīsum. Jubet liburnicam aptārī; mihī sī venīre unā vellem facit cōpiam; respondī studēre mē mālle, et forte ipse quod scrīberem dederat.
Ēgrediēbātur domō; accipit cōdicillōs Rectīnae(en) Tasciī(en), imminentī perīculō exterritae (nam vīlla ejus subjacēbat, nec ūlla nisi nāvibus fuga): ut sē tantō discrīminī ēriperet ōrābat. Vertit ille cōnsilium et quod studiōsō animō incohāverat obit maximō. Dēdūcit quadrirēmēs, ascendit ipse, nōn Rectīnae modo sed multīs (erat enim frequēns amoenitās ōrae) lātūrus auxilium. Properat illūc unde aliī fugiunt, rēctumque cursum, rēcta gubernācula in perīculum tenet, adeō solūtus metū, ut omnēs illīus malī mōtūs, omnēs figūrās, ut dēprēnderat oculīs, dictāret ēnotāretque.
Jam nāvibus cinis incidēbat, quō propius accēderent, calidior et dēnsior; jam pūmicēs etiam nigrīque et ambustī et frāctī igne lapidēs; jam vadum subitum ruīnāque montis lītora obstantia. Cūnctātus paulum an retrō flecteret, mox gubernātōrī ut ita faceret monentī “Fortēs” inquit “fortūna juvat: Pompōniānum(en) pete.” Stabiīs erat dirēmptus sinū mediō (nam sēnsim circumāctīs curvātisque lītoribus mare īnfunditur); ibī quamquam nōndum perīculō appropinquante, cōnspicuō tamen et quum crēsceret proximō, sarcinās contulerat in nāvēs, certus fugae sī contrārius ventus resēdisset. Quō tunc avunculus meus secundissimō invectus, complectitur trepidantem, cōnsōlātur, hortātur, utque timōrem ejus suā sēcūritāte lēnīret, dēferrī in balineum jubet; lōtus accubat; cēnat aut hilaris aut (quod aequē magnum) similis hilarī.
Interim ē Vesuviō monte plūribus locīs lātissimae flammae altaque incendia relūcēbant, quōrum fulgor et clāritās tenebrīs noctis excitābātur. Ille agrestium trepidātiōne ignēs relictōs dēsertāsque vīllās per sōlitūdinem ārdēre in remedium formīdinis dictitābat. Tum sē quiētī dedit et quiēvit vērissimō quidem somnō; nam meātus animae, quī illī propter amplitūdinem corporis gravior et sonantior erat, ab iīs quī līminī obversābantur audiēbātur. Sed ārea ex quā diaeta adībātur ita jam cinere mixtīsque pūmicibus opplēta surrēxerat, ut sī longior in cubiculō mora, exitus negārētur. Excitātus prōcēdit, sēque Pompōniānō cēterīsque quī pervigilāverant reddit. In commūne cōnsultant, intrā tēcta subsistant an in apertō vagentur. Nam crēbrīs vāstīsque tremōribus tēcta nūtābant, et quasi ēmōta sēdibus suīs nunc hūc nunc illūc abīre aut referrī vidēbantur. Sub diō, rūrsus, quamquam levium exēsōrumque, pūmicum cāsus metuēbātur. Quod tamen perīculōrum collātiō ēlēgit; et apud illum quidem ratiō ratiōnem, apud aliōs timōrem timor vīcit. Cervīcālia capitibus imposita linteīs cōnstringunt; id mūnīmentum adversus incidentia fuit.
Jam diēs alibī, illīc nox omnibus noctibus nigrior dēnsiorque; quam tamen facēs multae variaque lūmina solvēbant. Placuit ēgredī in lītus, et ex proximō adspicere, ecquid jam mare admitteret quod adhūc vāstum et adversum permanēbat. Ibī, super abjectum linteum recubāns, semel atque iterum frīgidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammārumque praenūntius odor sulpuris aliōs in fugam vertunt, excitant illum. Innītēns servolīs duōbus assurrēxit et statim concidit—ut egō colligō—crassiōre cālīgine spīritū obstrūctō clausōque stomachō, quī illī nātūrā invalidus et angustus et frequenter aestuāns erat. Ubī diēs redditus (is ab eō quem novissimē vīderat tertius), corpus inventum integrum, illaesum, opertumque ut fuerat indūtus, habitus corporis quiēscentī quam dēfūnctō similior.
― Plinius Minor, Epistulae, VI, 16
Quae temporibus praesentibus manifesta sint
[recensere | fontem recensere]
Nostris temporibus Pompeii antiqui non iam urbs sunt, sed tantum ruinae exstant. Quas visendi causa atque ut comperiant, qualis fuerit vita in urbe Romana antiqua, multi spectatores illuc iter faciunt. Sed cum rei publicae Italicae pecunia ad conservandas reliquias desit, his ruderis famosis altera imminet ruina.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Longobardi 2002: 39.
- ↑ Cicero, Pro Sulla 60-62. CIL 10, 787. Jean Andreau, "Pompéi : mais où sont les vétérans de Sylla ?", Revue des Études Anciennes, 1980: 183-199
- ↑ Seneca, Naturales Quaestiones 6,1,1.
- ↑ Tacitus Annales 15,22,2.
- ↑ Plinius Maior, Historia naturalis 2,137 et 3,62
- ↑ Cicero, de lege agraria oratio 2,86.
- ↑ Tacitus, Annales 15,22,2.
- ↑ Seneca, Naturales Quaestiones 6,1,2.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Generalia
- Beard, Mary (2008). Pompeii: The Life of a Roman Town. Profile Books. ISBN 978-1-86197-596-6.
- Butterworth, Alex; Laurence, Ray (2005). Pompeii: The Living City. St. Martin's Press.
- Day, John (1932). "Agriculture in the life of Pompeii" in Yale Classical Studies vol. 3 (pp. 165-208 apud Google Books)
- De Carolis, Ernesto; Patricelli, Giovanni (2003). Vesuvius, A.D. 79: the destruction of Pompeii and Herculaneum. L'Erma di Bretschneider.
- Decandres, Jean-Paul (2009). "History and historical sources". The World of Pompeii, ed. Dobbins, John J. & Foss, Pedar, 9-27. Routledge.
- Kraus, Theodor (1975). Pompeii and Herculaneum: The Living Cities of the Dead. H. N. Abrams
- Giovanni Longobardi (2002). Pompei sostenibile. Romae: L'Erma di Bretschneider. ISBN 88-8265-189-4
- Moorman, Eric (2015). Pompeii's Ashes: The Reception of the Cities Buried by Vesuvius in Literature, Music, and Drama. Walter de Gruyter.
- Ephemera
- "Pompeji ging später unter, als bislang angenommen" in Bild (16 Octobris 2018)
- Angela Giuffrida, "New discoveries at Pompeii come amid renaissance at site" in The Guardian (31 Decembris 2018)
- Mann, Emily (2016). "Pompeii was preserved by disaster. Now it risks ruin all over again". The Guardian (11 Augusti 2016)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Pompeios spectant. |
| Situs geographici et historici: Locus: 40°45′2″N 14°29′23″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
- Situs maiores
- Situs publicus ruinarum Pompeianarum
- PompeiiInPictures
- Loci Pompeiani
- Penelope M. Allison, Pompeian Households: An On-line Companion
- Pompeii Forum Project
- Commentationes
- Fasti Online ubi reperis:
- "Pompeii Sustainable Preservation Project: i lavori del 2015 e il futuro del progetto" (2017)
- Stefano De Caro, "Excavation and conservation at Pompeii: a conflicted history" (2015)
- "The False-Door: dissolution and becoming in Roman wall painting"
- "La peinture murale domestique dans la Rome antique" apud Art, Archéologie et Antiquité
- "Architecture domestique : Domus italica hellénisée"
- Peregrinationes
- Pompeii Slideshow Introduction
- Circuitus virtualis Pompeiorum Michaelis Cole
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]- Charta eruptionis Vesuvii.
- Area archeologica.
- Area archeologica.