Latinitas bona

Vicipaedia:De Latinitate

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

 

Opes et commendationes


Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.
Read this page in English Diese Seite auf Deutsch lesen Leer esta página en español Basahin ito sa Tagalog
M. Tullius Cicero, aureae Latinitatis scriptor.

Praefatio[fontem recensere]

Haec est Vicipaedia Latina, cuius quaeque pagina ea de causa Latine et quam optima Latinitate conscribenda est. Quamlibet autem linguam in disputationis paginis, seu in usoris pagina, seu in Taberna nostra, seu in Legatione nostra, adhibere licet. Nonnumquam consilia in spatio nominali Vicipaediano in linguam Anglicam convertuntur, cum lingua Anglica paene toto in orbe terrarum intellegatur.

De delendis (et de servandis)[fontem recensere]

Paginae aliis linguis conscriptae plane delendae sunt.

  1. Linguae Romanicae non eaedem sunt ac lingua Latina. Si forte sapientiam tuam Hispanice tradere velis, age ad Vicipaediam Hispanicam te confer.
  2. Cum lingua Latina haud facilis sit, machinae interpretes commentationes aliis ex linguis in Latinam converti nequeunt.
  3. Paginae Latinitate tam mendosa conscriptae ut oculi, mentes animique usorum offendantur delendae sunt.

Si paginam alia lingua ac Latina exares, velut pessimae Latinitatis insignem, sive Latinitate utaris a machina confecta, noli mirari aut queri cum pagina tua deleatur.

Si artis Latine scribendi nescius es, capsam tuam Babel inscribe la-0, et supra in tuis rebus encyclopaedicis scribe {{tiro}}. Si hoc modo feceris, videbis alios usores tibi iucundiores et volentiores opes tempusque afferre.

De nominibus[fontem recensere]

Singula vide in pagina consilii: Vicipaedia:De nominibus propriis.

  1. Praenomina hominum solent latinizari (si Latina praenominis forma iam exstat), gentilicia autem non item. E.g. praenomen Anglicum Ronald apud nos Ronaldus redditur (neque "Ronald" neque "regiminis consilium").
  2. Nomina locorum latinizantur siquidem exstant bonae usitataeque versiones Latinae (quas ut invenias, vide Vicipaedia:Fontes nominum locorum). Quae autem adhuc Latina versione carent nomina non sunt convertenda.
  3. Seu tibi verbo utendum est barbaro, e.g. in prima sententia (ubi synonymum lemmatis lingua vernaculari addere vis) seu de rebus linguisticis disseris, litteris italicis scribere licet.
  4. Nomina Graeca convertenda sunt more Romanorum (vide hic). De translitteratione scripturarum aliarum vide Translitteratio.

Dicendi genus, scribendi genus[fontem recensere]

  • Exceptionibus omissis verbum temporale fere semper in ultima positione collocandum est (termine phraseos).
  • Raris exceptionibus iterum omissis, adiectivum Latinum saepius iuxta substantivum correlatum postpositum est.
  • Substantivum secundarium in appositione ad substantivum principali, in genitivo posessivo atque plerumque ante substantivum primarium praepositum est. Exceptio: substantivum secundarium cum adiectivo comitens ? etiam postpositum habitat.

De bona et de mala Latinitate[fontem recensere]

Compendiis utimur quae Latinitatem i.e. sermonem eloquentiamque paginarum designent.

  1. Gradus Latinitatis scribimus ut censeamus de Latinitate totius paginae.
  2. {{tiro}} addunt tirones paginis novis a se scriptis.
  3. {{dubsig}} scribimus si forma verbi in dubio est.
  4. <ref>{{Fontes desiderati}}</ref> ponimus cum nomen proprium Latinum confirmandum est loco laudato.

Unusquisque usor rogatur ut Latinitatem Vicipaediae corrigat. Deinde, si potes, in capite omnis paginae longioris (sed non in stipulis) adde gradum Latinitatis hoc modo:

  • {{L1}} = Latinitas bona (si errores manent, emenda!)
  • {{L}} = Latinitas nondum censa (quaesumus, gradum definitivum da!)
  • {{L-1}} sive {{Latinitas|-1}} = Latinitas inspicienda
  • {{Latinitas|-2}} = Latinitas dubia
  • {{Latinitas|-3}} = Latinitas maxime dubia
  • {{Latinitas|-4}} = Latinitas corrigenda
  • {{Latinitas|-5}} = Latinitas maxime corrigenda

Si requiris indicem talium paginarum, habes:

In pagina nuper creata (et longiore quam stipula) adde semper gradum Latinitatis. Creator paginae minime {{L1}} addere debet: alii hunc gradum dare possunt. Creator paginae addere debet aut {{L}} aut gradum negativum (sicut {{Latinitas|-2}}).

Nexus interni