Roman numeral 10000 CC DD.svg

Astrologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Horoscopium erectum in diem 1 m. Ianuarii anni 2000 hora 12:01:00 a.m. Novi Eboraci in urbe.

Astrologia est ars ex astris interpretandi, cuius momenti sit quoddam tempus. Pariter ac augurium, quod astrorum loco animalibus utitur, astrologia ut species divinationis habetur. Peritus eius artis astrologus dicitur. Plurimi hanc artem fundatam credunt in propositione, ut eventus terrestres eventibus astrorum afficiantur.

Astrologi est spectare et ad punctum temporis, quo aliqua res vel homo natus est, et ad astrorum positiones aut praesentes aut futuras, ut ex eis iudicet aut temporis momentum idoneum seligat. Sunt alia artificia ad alios scopos conducentia, ut ad urbes condendas, proelia ineunda, negotiationes agendas, lites aut sequendas aut vitandas, matrimonia celebranda, sanitatem tuendam et multa alia. Hodie vero astrologi maxime de animis constitutis et de vita aptissime agenda versantur.

Usitatissima practicorum methodus consistit in erigendo et delineando horoscopio, quod caeli conspectum reddit, sicut illud dato loco dato tempore visum est. Cuius fundamentum est circulus signorum, in quo unicuique signo uncia circuli tributa est. In quem circulum planetarum positiones scribuntur non omissis sole et luna, quibus ut luminaribus magnis maior ceteris vis tribui moris est. Tum axes duae notantur, scilicet finitor linea transversa et medium coeli linea plus minus directa. Finitor et signum ascendens dicitur. Intra quadrantes iis axibus cardinalibus constitutas duodecim omnino ita dictae domus construuntur, quae licet impares sint, tamen quandam duodecim signorum similitudinem prae se ferunt.

Astrologia num scientia sit, peritorum minus interest, qui eam semper dixerint artem.


Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad astrologiam spectant.
  • Lucae Gauricii Opera omnia, anno 1575 Basileae impressa.