Dionysia

E Vicipaedia
Deus Dionysus secundum Michelangelum Maestri.

Dionysia erant feriae Graecae antiquae quotannis in Dionysi honorem celebratae. Athenis distinguebantur Dionysia Rustica[1] mense Posideone (Decembri circiter) in demis agrestibus celebratae et Dionysia Magna in urbe mense Elaphobelione (Martio circiter) celebratae. Ob tragoediarum et comoediarum certamina quibus interfuerunt inter alios Aeschylus, Sophocles, Euripides, Aristophanes etc. maxime notae sunt.

Dionysia rustica[recensere | fontem recensere]

Puella Canephora pompam ducebat quae phallum per agros portabat. Iuvenum comissationes fortasse personatae vias percurrebant saltantes, canentes obscoenisque ludibriis praetereuntes lacessentes[2]. A quinto saeculo a.C.n. in nonnullis demis fabulae scaenicae quoque agebantur.

Magna Dionysia[recensere | fontem recensere]

Magna Dionysia per sex dies celebrabantur, e die octavo mensis Elaphobolii ad diem tertium decimum. Primo die pompa Dionysiaca traducebatur, secundo dithyrambis certabant poetae lyrici, tertio comoediarum certamen fiebatː tres poetae (atque postea nonnumquam quinque) certabant qui unam quisque comoediam eodem die proferebant. Sequentibus diebus tragoediarum certamen fiebatː unusquisque e tribus poetis tragicis ab archontibus selectis tetralogiam per totum diem proferebat, hoc est tres tragoedias et unum drama satyricum[3]. Ludis scaenicis igitur maximam partem constabant Magna Dionysia. Hiems recedens et ver accedens antiquitus tum celebrabantur.

Fabulae intra Dionysi Eleutheri fanum agebantur in theatro in Acropolis clivo aedificato. Dei altare media orchestra stabat et Dionysi sacerdos caerimoniis praesidebat. Multi peregrini ex aliis civitatibus venientes spectacula illa frequentabant. Victores hedera coronabantur tam choregi qui chorum conducebant et protagonistae qui primas partes agebant quam ipsi poetae qui musicam et textum componebant[4].

Non minus civicae quam religiosae illae feriae erantː nam totus populus coibat et tragicum ante certamen praeco civitatis pupillos si qui ad ephebicam aetatem pervenerant hoplitae panoplia instructos argento publico eis donata in scaenam proferebat[5]. Etenim pueri eorum qui pro patria bello perierant publice educabantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. = τὰ κατ᾽ ἀγροὺς Διονύσια.
  2. Aristophanes, Acharnenses 241-262. τὰ φαλλικά ab Aristotele appellantur qui in eis comoediae originem videbat (De arte poëtica 1449a). Cf H. Jeanmaire (1951) pp.40-3. Robertus Flacelière, La Vie quotidienne en Grèce ancienne du temps de Périclès, Payot, 1959 p.248.
  3. H. Jeanmaire p.301-2.
  4. Robertus Flacelière, op. laud. pp.250-7.
  5. Aeschines, Contra Ctesiphontem 153-4.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]