Districtus autonomus Iamalo-Neneticus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Districtus autonomus Iamalo-Neneticus
Res apud Vicidata repertae:
Districtus autonomus Iamalo-Neneticus: insigne
Districtus autonomus Iamalo-Neneticus: vexillum
districtus autonomus Russiae
Civitas: Russia
Locus: 67°15′0″N 74°40′0″E
Situs interretialis

Forma

Area: 683 976 chiliometrum quadratum
Caput: Salechardum

Gestio

Praefectus: Dmitry Kobylkin, Dmitry Artyukhov

Vita

Incolae: 547 010
Sermo publicus: Russica, lingua Nenetica
Zona horaria: Tempus Catharinopolitanum, Asia/Yekaterinburg

Commemoratio

Paean: Anthem of Yamalo-Nenets Autonomous Okrug

Sigla

Siglum autoraedarum: 89

Tabula aut despectus

Districtus autonomus Iamalo-Neneticus: situs

Districtus autonomus Iamalo-Neneticus[1] (Russice Ямало-Ненецкий автономный округ, tr. Jamalo-Neneckij avtonomnyj okrug) est subiectum Foederationis Russicae, ad eius regionem Tumenensem et districtum foederalem Uralensem pertinens. Die 10 Decembris 1930 ut districtus nationalis formatus, secundum Iamalem paeninsulam et gentem loci indigenam Neneticam nominatus est. Aream 769 250 chm² (e quibus plus quam dimidium sunt ad septentrionem Circuli Arctici) et 542 milia incolarum (anno 2019, ut plurimum gentis Russorum) habet.

Cum districtu autonomo Nenetico regionis Archangelopolitanae in septentrio-occidente, re publica Komi in occidente, districtu autonomo Chanty-MansiensiIugra regionis Tumenensis in meridie atque territorio Crasnoiarensi in oriente conterminus, a mare Karensi in septentrione alluitur.

Sinus Obiensis maris Karensis, in quo Obius et Nadymus flumina influunt, et sinus Tasensis, in quo Tasus et Pur flumina influunt, tenues et longissimi ambo, districtum in partes dividunt. Kara flumen per confinium cum districtu autonomo Nenetico fluit.

Deposita magna gasii naturalis (quantitate prima in Russia) et petrolei (quantitate secunda in Russia) hoc in districtu sunt, quorum extractio nunc est basis oeconomiae eius. Pars oeconomiae hac in terra antiquitus tradita et pro populo indigeno gravissima est res pecuaria a tarandis pendens.

Caput districtus est Salechardum (Obdorium priscum). Nadymus, Noiabr'sk, Labytnangi aliae urbes disctrirus sunt. Mangasea his terris urbs antiqua celebris fuit.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 67°15′0″N 74°40′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica