Latinitas nondum censa

Orestes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Orestes (discretiva)

Orestes[1] (Ὀρέστης) fuit filius Agamemnonis et Clytaemnestrae, frater Iphigeniae Electraeque. Cum Clytemestra coniugem e bello Troiano reversum interfecisset, Orestes ex Mycenis fugitavit. Sed postea, ut mortem patris ulcisceretur, Mycaenas revertit, ubi Clytaemnestra et eius amasius Aegisthus regnabant. Dum regina hospitem eum salutat (quod nesciebat suum se filium salutare), Orestes ob necem Agamemnonis matrem necavit et deinde Aegisthum. Propterea Erinyes matricidam sequebantur, sed populus Athenarum eum a poena solvit.

Aeschylus trilogiam Oresteam de Oreste scripsit, in qua sunt tragoediae Agamemnon, Choephorae, Eumenides.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nominativus Orestēs, genetivus -ae vel -is.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]