Vicipaedia:Tutela

E Vicipaedia

Tutela Vicipaediae est necessaria pars laboris encyclopaediam scribendi. Omnes usores adiuvare possunt ad Vicipaediam custodiendam et meliorem faciendam (e.g. a spam eam protegendo, mendas corrigendo, et ceteris).

Categoria:Corrigenda plures subcategorias continet quae paginas corrigendas numerant.

Observatio rerum nuper mutatarum ad vigilandum contra spam maleficiaque adiuvat (vide formulas {{Pagina spammifera}} et {{Confestim delenda}}). Si conspicaris quandam commentationem esse autotranslatam, formula {{Pagina autotranslata}} adhiberi potest ut pagina indicetur intra septem dies latinizanda.

Categoria:L -1 paginas numerat quae minimas mendas Latinas continent, quarum emendatio haud magnum laborem quaerere solet. Si autem versatum aut versatam in quodam sermone barbaro (plus quam in sermone Latino) te putas, Categoria:Translationes barbarae obsoletae (31) paginas barbaras renovandas indicat (auxilium).

Officia MediaVici[fontem recensere]

Programma computatrale MediaVici, una cum aliis, hos indices gignit:

Apud indicem paginarum specialium alii indices autogenerati inveniri possunt.

Officia periodica[fontem recensere]

Tutela Vicipaediae etiam aliquas actiones periodicas petit.

Translatio hebdomadalis[fontem recensere]

Formula {{Translatio hebdomadalis}} in Pagina prima ostenditur ad translationem huius hebdomadae indicandam.

Translationes hebdomadales inter diversas linguas Vicipaedianas, consilia formulae MetaVici {{meta:TOWThisweek}} imitando, coordinantur. Si vides talia consilia et nostram formulam discordare, sodes, recense nostram formulam {{meta:TOWThisweek}} imitans.

Census menstruus[fontem recensere]

Data Vicipaediana mensis Aprilis 2024 die 1 (hora 03:16:56) censa sunt.

Formula {{Annales}} census menstruos Vicipaediae servat. Ne tabulae obsolescant, formula actionem periodicam simul in mense requirit: primo die cuiusque mensis tabulae datorum recensendae sunt. Attamen nulla verba sunt manu scribenda, sed, contra, recensio vacua sufficit ut census ineuntis mensis tabulis addatur.

Cum opus sit, formula {{Annales/capsa status}} nexum ad tabulas recensendas ostendit. Si tibi placet tuo spatio usoris adde:

{{annales/capsa status|molestia=minima|praemonitus=3}}

Pagina prima Vicipaediae[fontem recensere]

Pagina prima Vicipaediae curam quoque periodicam requirit. Si tibi placet his rubricis adesse potes:

Alia officia quae non neglegenda sunt[fontem recensere]

Aliquae formulae petitoriae naturam caducam habent et non sunt in paginis relinquendae. Categorias sequentes esse vacuas oportet:

Formulae quae tutelae Vicipaediae prosunt[fontem recensere]

Nexus interni