Orestea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Clytaemestra haesitat antequam Agamemnonem interficit (pictura Petri Narcissi Guérin anni 1817).

Orestea (Graece Ὀρέστεια) est trilogia traegoediarum ab Aeschylo scriptarum, quae sunt Agamemnon (Ἀγαμέμνων), Choephori (Χοηφóρoι), atque Eumenides (Εὐμενίδες). In quibus narrantur caedes Agamemnonis a Clytaemestra facta, caedes Clytaemestrae ab Oreste, iudicium Orestis, finis exsecrationis Atreidarum, ac placatio Furiarum. Etiam vis numenque deorum in rebus ac controversiis hominum tractatur.[1] Orestea est solum exemplum quod exstat trilogiae Graecae antiquae. Primum praemium in Dionysiis anni 458 a.C.n. consecuta est. Multi Oresteam optimum Aeschyli opus habent. Principia trilogiae themata sunt discrimen inter ultionem et iustitiam et transitus a simultate propria ad litem lege ordinatam.[2] Primum post trilogiam tragoediarum Proteus (Πρωτεύς), drama Satyricum sequebatur, sed nihil eius nisi unus versus superstes est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Porter, David (2005). "Aeschylus' "Eumenides": Some Contrapuntal Lines". The American Journal of Philology 126: 301–331 
  2. Euben, J. Peter (mense Martio 1982). "Justice and the Oresteia". The American Political Science Review 76 (1): 22–33 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Collard, Christopher (2002). Introduction to and translation of Oresteia. Oxford University Press. ISBN 0-19-283281-6 
  • Widzisz, Marcel (2012). Chronos on the Threshold: Time, Ritual, and Agency in the Oresteia. Lexington Press. ISBN 0-7391-7045-7 
  • MacLeod, C. W. "Politics and the Oresteia." The Journal of Hellenic Studies, vol. 102, 1982, pp. 124–144.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Oresteam spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Ἀγαμέμνων apud Vicifontem.
Wikisource-logo.svg Vide Χοηφόροι apud Vicifontem.
Wikisource-logo.svg Vide Εὐμενίδες apud Vicifontem.