Vicipaedia:De categoriis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

 

Opes et commendationes
Hae sunt regulae propositae. Quaesumus, adiuva nos, has regulas confirmando, disputando, et imponendo in pagina disputationis.

Categoriarum usus[recensere | fontem recensere]

Vicipaedia categorias habet ut greges paginarum, quae de rebus cognatis vel similibus disserunt, lectoribus et editoribus praebeat. Lectores ad categorias accedunt a pede paginae encyclopaedicae incipientes, seu arborem categoriarum navigantes, seu nexum a categoriis in aliis Vicipaediis repertis imprimentes.

Categoriae insuper editoribus indicant paginas hucusque carentes; e.g. e pagina Categoria:Auctores Anglici caret (die 2 Novembris 2010) pagina Iohannes Masefield. Ergo, nisi pagina de hac auctore imperfecte categorizatur, licet creare.

Ob has rationes, oportet categorias exstantes rite et pleniter in paginas inscribere: haec enim novos lectores paginis Vicipaedicis advectabit, editoribusque paginas hucusque carentes addere suadebit.

Quomodo oportet paginam in categorias dirigere[recensere | fontem recensere]

Vide Vicipaedia:Structura paginae. Categoriae inscribuntur post omnem aliam rem, lineis singularibus, sic: [[Categoria:Antarctica]].

  1. Paginam de rebus similibus reperi; categorias idoneas exstantes ex huius pede in paginam tuam adde; seu
  2. Arborem categoriarum navigans, categorias idoneas reperi et adde; seu
  3. Categorias idoneas, exstantibus similes, excogita, inscribe et postea crea (vide infra)
  4. Categorias generaliores reperi et inscribe pro tempore
  5. Categorias omnino novas excogita, inscribe et postea crea (vide infra)
  6. Formulam {{Dubcat}} in pedem paginae inscribe

Regulae categoriarum seligendarum[recensere | fontem recensere]

Quomodo categorias exstantes reperiuntur[recensere | fontem recensere]

  1. Categorias e paginis de eadem fere re disserentibus perlegere potes: si necesse sit, in eas imprime et per subcategorias et supercategorias naviga
  2. Categorias specialiores reperis si categoriam generalem quam cognoscis quaeris -- e.g. "Categoria:Plantae", "Categoria:Italia" -- et per subcategorias navigas
  3. Arboris categoriarum radicem reperis si in verbum "Categoriae" ad partem sinistram fenestrae imprimis

Quomodo categoriae creantur[recensere | fontem recensere]

Cum primum categoriae non iam exstantis nomen [[Categoria:Flumina Antarcticae]] in paginam addis, illius categoriae nexus ruber videtur. Categoriam deinde oportet creare:

  1. In nexum rubrum imprime
  2. In pagina editoriali inscribe categoriarum "parentalium" (i.e. supercategoriarum iam exstantium) nexum: e.g. in novam categoriam Categoria:Flumina Antarcticae inscribis [[Categoria:Flumina]] et [[Categoria:Res geographicae Antarcticae]]
  3. Serva paginam novam tuam categoricam
  4. Reperi, si potes, categoriam similem in vicipaedia barbara, e.g. [[en:Category:Rivers of Antarctica]], inde i ad Vicidata, et nexum adde paginae categoricae tuae

Quomodo categoriae excogitantur et nominantur[recensere | fontem recensere]

  1. Licet semper categorias exstantibus similes creare: e.g. iuxta categorias Categoria:Auctores Graeci et Categoria:Mortui 323 a.C.n. licet excogitare [[Categoria:Auctores Hetthaei]] et [[Categoria:Mortui 1452 a.C.n.]] si paginam relevantem creaveris
  2. Licet categorias omnino novas creare, sed:
    1. Oportet in novam categoriam ad minimum tria membra (paginas seu subcategorias) aut reperire aut e novo scribere
    2. Si novum paradigma categoriarum incipere vis (e.g. Categoria:Scholae comitatus Bedfordiensis, talibus categoriis non iam exstantibus) debes ante creationem disputare et utilitatem explicare
    3. Si de Latinitate seu de utilitate categoriae creandae dubitas, oportet ante creationem disputare
  3. Nomina categoriarum sunt pluralia si verbum plurale ad rem congruit: e.g. Categoria:Scriptores scaenici, Categoria:Reptilia, exceptis autem civitate (Categoria:Germania), loco singulo (Categoria:Londinium), homine singulo (Categoria:Albertus Einstein), genere biologico (Categoria:Triticum), re anatomica naturaliter singulari (Categoria:Cor)
  4. Disputare de categoriis propositis licet sive apud paginam disputationis paginae respectivae, sive apud disputationem auctoris paginae, sive apud Tabernam; nexum ad disputationem licet hic addere
  5. Categoriae iam creatae moveri (sicut paginae moventur) non possunt; oportet delere et e novo creare; vide Vicipaedia:Automata/Category move requests

De variis categoriarum generibus[recensere | fontem recensere]

  • In eas categorias, quae sub supercategoria "Categoria:Homines" adsumuntur, oportet commentiones biographicas (i.e. de hominibus singulis), neque alias, inserere
  • Categorias de singulis hominibus generosius creamus. Tales categorias oportet creare si de pluribus rebus huic homini relevantibus commentationes habemus (e.g. de homine ipso, de operibus, de familia et sociis, de rebus ab eo gestis). N.B. Si vis subcategoriam creare de rebus hominis singuli (e.g. Categoria:Opera Ioannis Sebastiani Bach; Categoria:Antigoni Monophthalmi sectatores; Categoria:The Lord of the Rings) oportet a principio categoriam simplicem de eo homine creare (e.g. Categoria:Ioannes Sebastianus Bach, Categoria:Antigonus Monophthalmus, Categoria:I. R. R. Tolkien). Categoriae de hominibus singulis inserendae sunt:
    1. semper in supercategoriam Categoriae ex hominibus appellatae seu subcategoriam idoneam, e.g. Categoria:Categoriae ex artificibus appellatae
    2. in unam categoriam vel plures generaliores quae notabilitatem principalem eius hominis exprimunt (e.g. Categoria:Pictura; Categoria:Historia Russiae)
    3. sed non in subcategorias categoriae "Hominum" (e.g. Categoria:Incolae Russiae): minime categoria sed commentatio de eo homine in eum categoriarum arborem inserenda est
  • Categorias de familiis, gentibus necnon gregibus hominum oportet creare si commentationes plures de gente ipsa, de hominibus huius gentis, etc. habemus. Licet tales categorias inserere non sub supercategoria "Categoria:Homines" (paginae enim de singulis hominibus sub hac supercategoria inserendae sunt) sed:
    1. in arborem categoriarum "Familiarum" ubi idoneum sit, sive
    2. in arborem categoriarum "Gentium" ubi idoneum sit
  • Categorias de singulis urbibus generosius creamus. Tales categorias oportet creare si de rebus huic urbi relevantibus commentationes habemus (e.g. de urbe ipsa, de dioecesi et episcopis, de universitate, de aedificiis). Tales categoriae inserendae sunt:
    1. semper in categoriam de civitatis illius urbibus (e.g. Categoria:Urbes Cambriae)
    2. in categoriam de provincia seu regione si sit (e.g. Categoria:Monemutensis)
    3. sed non in categorias miscellaneas et contingentes (e.g. Categoria:Urbes Viae Sericariae): minime categoria sed commentatio de ea urbe in categorias miscellaneas inserenda est
  • Categorias de vitae curriculo generosius creamus in seriebus gubernatorum, episcoporum, alumnorum et professorum. Categorias iam oportet creare quando de uno homine, tali categoriae relevanti, paginam biographicam creaverimus; subcategoriae erunt sub universitatibus, academiis pictorum architectorumque et musicorum necnon histrionum, atque sub urbe sede episcopali et sub politicis uniuscuiusque civitatis. Categorias de alumnis ludorum vel scholarum iuvenum rarius creamus: si creare vis, tibi oportet alumnos plures ab initio reperire et in categoriam inserere
  • Categorias de incolis omnium civitatum liberarum omniumque civitatum C.F.A. iam habemus. Categorias de incolis singularum insularum creare solemus: vide e.g. Categoria:Incolae Siciliae. Categorias incolarum urbium regionumque aliarum parviorum rarius creamus: si creare vis, tibi oportet incolas plures ab initio reperire et in categoriam inserere

De categoriis tuendis[recensere | fontem recensere]

  • In categorias quae in serie categoriarum similium non inseruntur et vel unum vel duo membra, nec plura, continent, formulam "{{Inops}}" imponere licet; membrorum inopia manente et consensu categoriae retinentis carente, post septem dies delere licet
  • Categorias contra consensum creatas vel nominatas licet delere, membraque sub categoriis idoneis reinscribere

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Disputationes de categoriis adhibendis et nominandis[recensere | fontem recensere]

De seriebus variis categoriarum[recensere | fontem recensere]

Hic est index imperfectus. Adde et comple si potes.

De categoriis singulis[recensere | fontem recensere]

Hic est index imperfectus. Adde et comple si potes.

De categoriis creandis et utendis[recensere | fontem recensere]

Hic est index imperfectus. Adde et comple si potes.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Compendium:
VP:CAT