Roman numeral 10000 CC DD.svg

Historia Lituaniae

E Vicipaedia
(Redirectum de Historia Lithuaniae)
Jump to navigation Jump to search

Historia Lituaniae pars est historiae Europae. Homines hodierni in regione Lituaniae ultimo aevo glaciali exeunte in Scandinavia et Europa Septentrionali consederunt, abhinc annorum milia nonnulla,[1] sed primum nominis civitatis instrumentum notum anno 1009 inscriptum est.[2] Lituani, una e gentibus Balticis, terras vicinas multis post annis vicerunt, et magnum ducatum Lituaniae saeculo tertio decimo constituerunt (praeter Regnum Lituaniae fugax). Qui magnus ducatus erat civitas potens, belligera, prospera, diuturna. Ferociter libera mansit, una ex ultimis politiis in Europa quae Christianitatem accepit, saeculo quarto decimo. Potestas formidabilis maxima civitas in continente saeculo quinto decimo re vera facta est, magnis gregibus Slavorum Orientalium qui in Ruthenia habitabant victis.[3] Anno 1385, magnus ducatus unionem dynasticam cum Polonia per Unionem Crevae instituit. Deinde, Unio Lublininensis, foedere Lublini anno 1569 subscripto, Rem Publicam Polonico-Lituanicam creavit, quae usque ad 1795 persistebat, cum ultima ex partitionibus Poloniae Lituaniam et Poloniam a tabula deleret. Postea, usque ad saeculum vicensimum, Lituani in dicione Imperii Russici vivebant.

Vexillum Lituaniae.
Daumantas Pscoviensis Mindowem necavit, pro abductione uxoris ulciscens.
Sigillum Kinstuti[4].
Simon Daukantas, auctor primi libri de historia Lituanica Lituanice scripti.
Primi socii Concilii Lituaniae.
Diarium Aušra, primum Auszra scriptum, notiones nationalismi Lituanici promulgavit.

Lituania die 16 Februarii 1918 res publica democratica iterum constituitur. Libera manet usque ad secundum bellum mundanum commotum, cum, secundum condiciones pacti Ribbentrop-Molotoviani ab Hitlero et Stalino icti, ab Unione Sovietica capitur. Germania nazistica civitati breviter imperat, bello ab exercitu Germanico in Unionem Sovieticam illato, sed Lituania iterum in Unione Sovietica retinetur, et quinquaginta annos sic manet. Annis autem 1990 et 1991, Lituania Actu Civitatis Lituaniae Iterum Constitutae suam maiestatem demum vindicat, ac se cum foedere NATO anno 2004 et Unione Europaea eodem anno consociat, pars amplificationis unionis anno 2004 effectae.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eidintas, Alfonsas, Alfredas Bumblauskas, Antanas Kulakauskas, et Mindaugas Tamošaitis. 2013. The History of Lithuania. Rigae: Eugrimas. ISBN 978-609-437-204-9. PDF.
  • Ališauskiene, Milda, et Ingo W. Schröder, eds. 2011. Religious Diversity in Post-Soviet Society: Ethnographies of Catholic Hegemony & the New Pluralism in Lithuania.
  • Backus III, Oswald P. 1962. "The Problem of Feudalism in Lithuania, 1506-1548." Slavic Review 21 (4): 639–59. JSTOR.
  • Bideleux, Robert, et Ian Jeffries. 2007. A history of Eastern Europe: crisis and change. Ed. 2a. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415366267 (textile), ISBN 9780415366267 (textile), ISBN 0415366275 (charta), ISBN 9780415366274 (charta), ISBN 0203018893 (textus electronicus), ISBN 9780203018897 (textus electronicus).
  • Budreckis, Algirdas M. 1984. An introduction to the history of Lithuania. Bostoniae: A. Budreckis.
  • Friedrich, Karin, et Barbara M. Pendzich, eds. 2011. Citizenship and Identity in a Multinational Commonwealth: Poland-Lithuania in Context, 1550–1772. Lugduni Batavorum et Bostoniae: Brill. ISBN 9789004169838, ISBN 9004169830.
  • Gimius, Kestutis K. 1988. "The Collectivization of Lithuanian Agriculture, 1944-50." Soviet Studies 40 (3): 460–78.
  • Gudavičius, Edvardas. 1999. Lietuvos Istorija: Nuo Seniausių Laikų iki 1569 Metų. [Historia Lithuaniana: ex temporibus antiqios ad annum 1569.] Vilnii. ISBN 5-420-00723-1.
  • Kiaupa, Zigmantas. 2005. The History of Lithuania. Vilnii: Baltos lankos. ISBN 9955584874.
  • Kirby David G. 1995. The Baltic World 1772–1993. Londinii: Longman.
  • Kuncevicius, Albinas, et al. 2000. The History of Lithuania before 1795.
  • Lane, Thomas. 2001. Lithuania: Stepping Westward. Editio interretialis.
  • Liekis, Sarunas. 2009. 1939: The Year that Changed Everything in Lithuania's History.
  • Lieven Anatol. The Baltic Revolution (2nd ed. 1994). against the USSR
  • Lukowski, Jerzy, et Hubert Zawadzki. 2001. A Concise History of Poland. Cambridge Concise Histories. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521559171.
  • Minczeles, Henri, Yves Plasseraud, et Suzanne Pourchier. 2008. Les Litvaks: l'héritage universel d'un monde juif disparu. Lutetiae: La Découverte. ISBN 9782707153425.
  • Misiunas Romuald J. 1993. The Baltic States: Years of Dependence, 1940-1990. Ed. 2a.
  • Ochmański, Jerzy. 1982. Historia Litwy. [Historia Lithuaniae.] Ed. 2a. Zakład Narodowy im. Ossolińskich. ISBN 9788304008861.
  • Palmer, Alan. 2006. The Baltic: A new history of the region and its people. Novi Eboraci: Overlook Press. Londinii Northern shores: a history of the Baltic Sea and its peoples (John Murray).
  • Potashenko, Grigoriĭ, ed. 2002. The peoples of the Grand Duchy of Lithuania. Convertus e Lithuanica ab Axel Holvoer. Vilnii: Aidai. ISBN 9955445521.
  • Sipavičienė, Audra. 1997. International migration in Lithuania: causes, consequences, strategy. United Nations Economic Commission for Europe. ISBN 9986523397. OCLC 39615701. WorldCat.
  • Snyder, Timothy. 2003. The Reconstruction of Nations: Poland, Ukraine, Lithuania, Belarus, 1569-1999. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 9780300105865.
  • Stone, Daniel. 2001. The Polish–Lithuanian state: 1386–1795. University of Washington Press.
  • Suziedelis, Saulius. 1988. The Sword and the Cross: A History of the Church in Lithuania.
  • Thaden, Edward C. 1984. Russia's Western Borderlands, 1710–1870. Princeton University Press.
  • Vilkauskaite, Dovile O. 2013. "From Empire to Independence: The Curious Case of the Baltic States 1917-1922." Thesis, Universitas Connecticutae. Editio interretialis.
  • Wilson, Harold C. 2002. Lithuania: the indestructible soul. Vilnii: Žara. ISBN 9986340969.

Historiographia[recensere | fontem recensere]

  • Krapauskas, Virgil. 2010. "Recent Trends in Lithuanian Historiography." Lituanus 56 (4): 5–28.
  • Švedas, Aurimas. 2014. In the Captivity of the Matrix: Soviet Lithuanian Historiography, 1944−1985. Amstelodami et Novi Eboraci: Rodopi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad historiam Lituaniae spectant.