Historia Scandinaviae

E Vicipaedia
Tabula Homanniana Scandinaviam, Norvegiam, Sueciam, Daniam, Finniam, civitatesque Balticas monstrat, circa 1715. Ioannes Baptista Homann (1664–1724) fuit geographus et cartographus Germanicus.

Historia Scandinaviae est historia regionis geographicae in Europa Septentrionali patentis, atque suarum gentium. Quae regio in Dania, Norvegia, et Suecia sensu stricto consistit; Finnia autem et Islandia aliquando, praecipue in civitatibus angloloquentibus, partes Scandinaviae putantur.

Aevum praehistoricum[recensere | fontem recensere]

Navis Viccingensis refecta.
Petroglypha ex Scandinavia (Häljesta in Västmanland in Suecia). Imago composita ex aetate aenea Nordica. Signa picta sunt ut facilius videantur; num autem primi artifices ea pingerent ignotum est.
Ivar Samuelsen, Sami maritimus, homo ex Finmarchia in Lapponia Norvegica, 1884.
Navigationes et coloniae Scandinavicae.
Terrae Unionis Calmariensis anno 1397.
Christianus IV, rex Daniae (1577–1648).
Primum proelium Hagae, anno 1801.
Scandinavismus personificatus.

Pauca indicia aetatum lapideae, aeneae, ferreaeque in Scandinavia manent, praeter aliquot instrumenta e saxo, aeris, et ferro facta, nonnullas gemmas et ornamenta corporea, et congeries lapidum quae monumenta sepulcralia fuisse putantur. Una autem collectio magni momenti quae exstat in adumbrationibus lapideis consistit, quae petroglypha appellantur.

Aevum lapideum[recensere | fontem recensere]

Cultura humana huius aevi aetas lapidea Nordica appellatur.

Palaeolithicum superius[recensere | fontem recensere]

Glacie recedente, feri Rangiferi tarandi planas Daniae Sueciaeque terras pascebantur. Hi erant fines culturae Ahrensburgensis, tribuum quae per vastos campos venabantur et in tentoriis lavvu nunc appellatis super tundram habitabant. Silvae hac in regione plerumque carebant, praeter Betulam pubescentem et Sorbum, sed silva borealis (taiga) lente exoriebatur.

Mesolithicicum[recensere | fontem recensere]

Tria milia annorum, ab anno 9000 ad annum 6000 a.C.n. fere (Mesolithico Medio ad Serum), greges vagi vel semisedentarii in Scandinavia habitabant, de quibus pauca certum sciuntur. Venatione, piscatione, collectione vescebantur. Archaeologi circa ducentos locos sepulturae hac in regione investigaverunt.[1]

Septimo millennio a.C.n., cum rangiferi et venatores ad Scandinaviam septentrionalem migraverant, silvae in terra bene constitutae erant. Cultura Maglemosiana in Dania et Suecia meridiana tum vigebat. Ad septentriones, in Norvegia et plurimis Sueciae meridianae regionibus, vivebant homines culturae Fosna-Hensbackanae, qui plerumque ad margines silvae habitabant. Venatores septentrionales pecudes quaerebant et salmonidas expiscabantur, hiemibus ad meridiem, aestatibus ad septentriones moventes. Hi homines traditionibus culturalibus utebantur quae proprietatibus aliarum regionum septentrionalium, in regionibus Finniae hodiernae, in Russia, ac trans fretum Beringianum in maxime septentrionali Americae Septentrionalis parte, similes erant.

Scandinavia meridiana sexto millennio a.C.n. silvas foliorum latorum et mixtas temperatas? sustinebat. Inter fauna ibi erant Bos primigenius (nunc exstinctus), Bison bonasus, Alces, et Cervus elaphus. Cultura Kongemosis hoc tempore auctoritate pollebat, cum incolae pinnipedia venarentur et in aquis fertilibus piscarentur.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gummesson, Sara; Hallgren, Fredrik; Kjellström, Anna (2018). "Keep your head high: skulls on stakes and cranial trauma in Mesolithic Sweden". Antiquity 92 (361): 74–90 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arnold, Martin. 2006. The Vikings: culture and conquest. Hambledon Press.
  • Bagge, Sverre. 2014. Cross and Scepter: The Rise of the Scandinavian Kingdoms From the Vikings to the Reformation. Princeton University Press.
  • Barton, H. Arnold. 1986. Scandinavia in the Revolutionary Era 1760–1815. University of Minnesota Press. ISBN 0-8166-1392-3.
  • Cronholm, Neander N. 1902. A History of Sweden from the Earliest Times to the Present Day. Editio interretialis.
  • Clerc, Louis, Nikolas Glover, et Paul Jordan, eds. 2015. Histories of Public Diplomacy and Nation Branding in the Nordic and Baltic Countries: Representing the Periphery. Lugduni Batavorum: Brill Nijhoff. ISBN 978-90-04-30548-9. Recognitio interretialis.
  • Derry, T. K. 1979. A History of Scandinavia: Norway, Sweden, Denmark, Finland, Iceland. Minneapoli: University of Minnesota Press. ISBN 0-8166-3799-7.
  • Helle, Knut, ed. 2003. The Cambridge History of Scandinavia: Vol. 1. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Hesmyr, Atle. 2015. Scandinavia in the Early Modern Era: From Peasant Revolts and Witch Hunts to Constitution Drafting Yeomen. Nisus Publications.
  • Hodgson, Antony. 1984. Scandinavian Music: Finland and Sweden. Rutherford: Fairleigh Dickinson University Press; Londinii et Cranburry Novae Caesareae: Associated University Presses. ISBN 0838623468.
  • Horn, David Bayne. 1967. Great Britain and Europe in the eighteenth century.
  • Ingebritsen, Christine. 2006. Scandinavia in world politics. Landhamiae Terrae Mariae: Rowman & Littlefield. ISBN 0742509656, ISBN 9780742509658, ISBN 0742509664, ISBN 9780742509665.
  • Lamnidis et al. 2018. "Ancient Fennoscandian genomes reveal origin and spread of Siberian ancestry in Europe." doi:10.1038/s41467-018-07483-5.*Lindström, Peter, et Svante Norrhem. 2013. Flattering Alliances: Scandinavia, Diplomacy and the Austrian-French Balance of Power, 1648–1740. Nordic Academic Press.
  • Mathias, Peter, ed. 1978. Cambridge Economic History of Europe. Vol. 7: Industrial Economies: Capital, Labour and Enterprise: Part 1 Britain, France, Germany and Scandinavia.
  • Moberg, Vilhelm, et Paul Britten Austin. 2005. A History of the Swedish People: Volume II: From Renaissance to Revolution.
  • Nissen, Henrik S., ed. 1983. Scandinavia during the Second World War. Universitetsforlaget.
  • Otté, Elise C. 1894. Scandinavian History. Editio interretialis.
  • Petrick, Fritz. 2002. Norwegen: Geschichte der Länder Skandinaviens. Regensburg: Pustet. ISBN 3-7917-1784-7.
  • Salmon, Patrick. 2002. Scandinavia and the great powers 1890–1940. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Schröter, Harm G. 2007. Geschichte Skandinaviens. Monaci: Beck Verlag. ISBN 978-3-406-53622-9.
  • Sejersted, Francis. 2011. The Age of Social Democracy: Norway and Sweden in the Twentieth Century. Princeton University Press.
  • Suchoples, Jarosław, ed. 2005. Skandinavien, Polen und die Länder der östlichen Ostsee: Vergangenheit, Gegenwart, Zukunft. Breslau: Wydawn. Uniw. Wrocławskiego. ISBN 83-229-2637-5.
  • Treasure, Geoffrey. 2003. The Making of Modern Europe, 1648–1780. Ed. 3a.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]