Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Dissolutio Unionis Sovieticae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dissolutio Unionis Sovieticae fuit combinatio processuum, qui ad finem exsistentiae Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum (ab anno 1922 magnam partem Europae Asiaeque comprehendentis) duxerunt, ultimo anno 1991. Huius dissolutionis causa 15 res publicae Unionis Sovieticae (Armenica, Atropatenica, Chirgisica, Georgiana, Estonica, Kazachica, Lettonica, Lituanica, Moldavica, Russica, Ruthenica Alba, Tadzikica, Turcomannica, Ucrainica, Uzbecica) factae sunt civitates suarum iurum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Michael Gorbačëv, Unionis Sovieticae dux ab anno 1986, reformationem rei publicae, perestrojka (reconstructionem) appellatam, coepit, elementa democratiae oeconomiaeque liberalis introducens, sed imprudente turbas oeconomicas effecit et potestatem Factionis Communisticae regnantis deminuit; eodem tempore motús nationalistici maius momentum capiebant. In revolutionibus anni 1989 civitates Europae orientalis factiones eorum Communisticas reiecerunt; hoc status Communistarum Sovieticarum praeterea debilitavit.

Inter menses Augustum et Decembrem anni 1991, tredecim ex quindecim rebus publicis ab Unione secesserunt. Praesides Russiae, Ucrainae, Belarussiae die 8 Decembris 1991 pacta Belavežae subscribentes, Unionem dissolutam declaraverunt. Die 21 Decembris undecim res publicae ad Protocollum Alma-Atae accederunt, Independentium Civitatum Foederationem formantes. Die 25 Decembris Gorbačëv munere praesidis abiit et potestatem praeside Russico Bori Ieltsin tradidit. Consilium rerum publicarum Consilii Supremi die 26 Decembris, creationis Independentium Civitatum Foederationis causa, Unionem Sovieticam dissolutam declaravit et libertatem rerum publicarum recognoscit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kotkin, Stephen. Armageddon Averted: The Soviet Collapse, 1970-2000. Oxoniae in typographeo Universitatis Oxoniensis, 2008.
  • Cohen, Stephen F. Soviet Fates and Lost Alternatives: From Stalinism to the New Cold War. Novi Eboraci in typographeo Universitatis Columbiae, 2011.
  • Gajdar, E. T. Гибель империи: уроки для современной России. Мoscuae, in typographeo Российская политическая энциклопедия, 2006. ISBN 5-8243-0759-8.

Nexus interni