Georgius Gordon Meade

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Meade et consilium belli Gettysburgi de 2 Iulii 1863. Scalptura ab Iacobo E. Kelly facta.

Georgius Gordon Meade (31 Decembris 18156 Novembris 1872) fuit praefectus in Exercitu Civitatum Foederatarum et ingeniarius civilis constructionis littoralis peritus qui nonnullas pharas aedificavit. Honore in Bello Seminolensi et Bello Mexici et Civitatum Foederatarum militavit. Per Bellum Civile Americanum fuit praefectus generalis in Exercitu Unionis, primum dux cohortis, postremo Exercitus Potomaci. Notissimus est quia Robertum E. Lee Generalem Confoederationis in Proelio Gettysburgi anno 1863 devincit.

Annis 1864 et 1865, Meade Exercitum Potomaci per Expeditionem Terrestrem, Expeditionem Ricmondiae-Petersburgi, et Expeditionem Appomattox? ducebat, sed in eodem exercitu praesentia Ulixis S. Grant Legati, omnium Unionis exercituum imperatoris, ei officiebat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Meade Gadibus Hispaniae natus est, octavus ex undecim filiis Ricardi Worsam Meade et Margaretae Coats Butler Meade. Frater Ricardus Worsam Meade II fuit praefectus navalis. Pater, dives Philadelphiae negotiator qui in Hispania pro administratione Civitatum Foederatarum procurator effectum habebat (quamquam conturbatus quia Hispaniam Bellis Napoleonicis adiuverat), mortuus est anno 1828, Georgio Meade iam iuvene. Patre sex menses mortuo, familia, nunc in egestatem redacta, Civitates Foederatas repetivit. Georgius iuvenis Institutionem Mount Hope Baltimorae frequentavit, et in Militari Civitatum Foederatarum Academia Promontorii Occidentalis anno 1831 matriculavit.

Meade in Bello Mexici et Civitatum Foederatarum meruit.

In mediis popularibus[recensere | fontem recensere]

In pellicula Gettysburg, accommodatione libri The Killer Angels, mythistoriae a Michaele Shaara scriptae, Meade a Ricardo Anderson agitur. Alia eius "apparitiones" in pelliculis, programmatibus televisificis, et "video" sunt (et actores):

  • The Dramatic Life of Abraham Lincoln (1924)—Alfred Allen
  • Virginia City (1940)—Thurston Hall
  • The Blue and the Gray (1982, TV miniseries)—Rory Calhoun
  • An American Story (1992, TV)—Brad Johnson
  • Gettysburg: Three Days of Destiny (2004)—Andy Waskie
  • Battlefield Detectives (2004, TV)—Mike Brown
  • No Retreat from Destiny: The Battle That Rescued Washington (2006 video)—Paul Bugelski

Meade est persona in libro Gettysburg, mythistoria "historiae alternativae" a Newt Gingrich et Gulielmus Forstchen scripta.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgius Gordon Meade spectant.