Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Lux

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lux splendens

Lux (-cis, f.) est pars energiae electromagneticae radiantis ab oculis humanis visibilis, quae inter 400 ad 700 nm metitur. In re technica, si amplie loquimur, etiam luces sunt radiationes electromagneticae invisibiles frequentiarum quae intervallis infra rubram et ultra violaceam correspondent. Optica igitur ars est radiorum luminis, et agitur de formis, regimine et usubus lucis.

Soli fontes lucis naturales in Tellure est eius stella Sol et animalia et insecta quae res corporis lumen naturale habet. Plerumque tales species in mare incolunt, e.g. Aequorea victoria et Pyrosoma, quae in totis corporibus illuminant. In terrá insectum Lampyrida est quod in corpore posteriori illuminat.

Machinulae et alterae res quae in obscuritate utuntur sunt e.g. cereus electricus et fax electrica. Res vetutae sunt fax, cereus et lucerna. Tamen etiamnunc cereus adhibetur.

Proprietates lucis[recensere | fontem recensere]

Finitur: Celeritas lucis est 299 792 458 metrorum per secundum. Celeritas autem sua si per materiam propagetur, ne vacuitatem, lentius fit. Ergo lux finita est.

Refrangitur: lux refrangitur, directionem quam prius habebat abrupte commutans, cum medium per quem movetur mutat. Hoc accidit propter differentes velocitates quas lux in quoque medio habet (utrum aqua, vacuitate, ligno, an gelu).

Linealiter propagatur: Facillime hoc videri potest in locis pulvilentis ubi eo radius singulus lucis aspicitur radiare, eo ipse radius tantum illuminatus videtur, haud totus locus. De propagatione lucis et occursione in rebus umbrae eveniunt.

Dictum[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad lucem spectant.


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!