Jump to content

Congressus universalis Esperanticus

E Vicipaedia
Translatio vexilli: Sinenses delecti anno 2003 Gothoburgi mandatum congressus novi celebrandi accipiunt

Congressus universalis (Esperantice: Universala Kongreso de Esperanto, compendiarie: UK) quotannis ab Universali Societate Esperantica/UEA celebratur. Eum multis Esperantici fautoribus maximi momenti esse constat. Programmata res culturales administratoriasque comprehendunt.

Gesoriaci anno 1905: valedictio; media in imagine videtur Ludovicus Lazarus Zamenhof, linguae inventor ipse
Congressus inauguratio sollemnis anno 1908 Dresdae

Congressum primum Gesoriaci habuerunt advocato Alfredo Michaux instigante. Anno 1923 organizatio congressuum celebrandorum fundata est, antequam anno 1933 laborem istum sibi arriperet UEA. Usque annum 1961 secretarius congressus primus semper in situ habitavit, postea Roterodamo directo e Grapheo centrali UEA omnia disponebat.

Bellis impedientibus annis inter 1916 et 1919 atque annis inter 1940 et 1946 Congressus universales fieri proh dolor non potuerunt. Interim in plus quam triginta terris congressus fecerunt. Celebrationes extra Europam inde ab annis 1980 magis crebrae sunt.

Traditionaliter in initio sessio salutatoria fit, in fine sessio valedictoria. Saepe iam ante initium sollemne programmata inofficialia dantur. In congressu multa officialia ad UEA spectantia peraguntur, sed occasiones fructiferae multae etiam aliis organizationibus dantur ut sese praesentent. Academia Esperantica convenit et Universitas internationalis congressuum (IUK) quoque multa scitu digna idiomate Zamenhofiano docet. Programmata culturalia, librorum praesentationes, concentus, ballationes, excursiones congressum digne ornant. Participes revera ex omni orbe terrarum veniunt.

Congressus infantium et adulescentium

[recensere | fontem recensere]

Simul celebratur Conventiculum infantium (Internacia Infana Kongreseto de Esperanto, IIK) liberis annorum inter 6 et 14 dicatum. Id prima vice Monaci factum est. Inde ab anno 1938 Conventiculum adulescentium fit (Internacia Junulara Kongreso, IJK) Associatione iuventutis Esperanticae internationali moderante.

Omnium conventuum elenchus

[recensere | fontem recensere]
annusurbsterraparticipes[1]
2024ArushaTanzania854[2]
2023Augusta TaurinorumItalia1319
2022Mons RegiusCanada859
2021BelfastumBritannia Maiornemo[3]
2020Mons RegiusCanadanemo[4]
2019ColpopolisFinnia917
2018OlisipoLusitania1567
2017SeulumCorea1173
2016NitriaSlovacia1252
2015InsulaFrancogallia2698
2014Bonus AërArgentina706
2013ReykiavicaIslandia1034
2012HanoiVietnamia866
2011CopenhagaDania1458
2010HavanaCuba1002
2009BielostokiumPolonia1860
2008RoterodamumBatavia1845
2007YokohamaIaponia1901
2006FlorentiaItalia2209
2005VilnaLituania2235
2004PechinumSinae2031
2003GothoburgumSuecia1791
2002FortalexiaBrasilia1484
2001AgranumCroatia1691
2000VernicollisIsrael1212
1999BerolinumGermania2712
1998MonspessulanusFrancogallia3133
1997AdelaidopolisAustralia1224
1996PragaBohemia2972
1995Tammerforsia Finnia2443
1994SeulumCorea1776
1993ValentiaHispania1863
1992VindobonaAustria3033
1991BergaNorvegia2400
1990HavanaCuba1617
1989BrightoniaAnglia2280
1988RoterodamumBatavia2321
1987VarsoviaPolonia5946
1986PechinumSinae2482
1985Augusta VindelicorumGermania2311
1984VancuveriumCanada802
1983BudapestinumHungaria4834
1982AntverpiaBelgium1899
1981BrasiliopolisBrasilia1749
1980HolmiaSuecia1807
1979LucernaHelvetia1630
1978OdessusBulgaria4414
1977ReykiavicaIslandia1199
1976AthenaeGraecia1266
1975CopenhagaDania1227
1974HamburgumGermania1651
1973BelogradumIugoslavia1638
1972PortulandumStatus Uniti923
1971LondiniumAnglia2071
1970VindobonaAustria1987
1969HelsingiaFinnia1857
1968MadritumHispania1769
1967RoterodamumBatavia1265
1966BudapestinumHungaria3975
1965TokiumIaponia1710
1964HagaBatavia2512
1963SerdicaBulgaria3472
1962CopenhagaDania1550
1961HarrogateAnglia1646
1960BruxellaeBelgium1930
1959VarsoviaPolonia3256
1958MoguntiacumGermania2021
1957MassiliaFrancogallia1468
1956CopenhagaDania2200
1955BononiaItalia1687
1954HarlemumBatavia2353
1953AgranumIugoslavia1760
1952OsloaNorvegia1614
1951MonacumGermania2040
1950LutetiaFrancogallia2325
1949BournemouthAnglia1534
1948MalmogiaSuecia1761
1947BernaHelvetia1370
ante Alterum bellum pancosmicum
1939BernaHelvetia765
1938LondiniumAnglia1602
1937VarsoviaPolonia1120
1936VindobonaAustria854
1935RomaItalia1442
1934HolmiaSuecia2042
1933Colonia AgrippinaGermania950
1932LutetiaFrancogallia1650
1931CracoviaPolonia900
1930OxoniaAnglia1211
1929BudapestinumHungaria1200
1928AntverpiaBelgium1494
1927GedanumUrbs libera Gedani905
1926EdinburgumAnglia960
1925GenavaHelvetia953
1924VindobonaAustria3400
1923NorimbergaGermania4963
1922HelsingiaFinnia850
1921PragaBohemoslovacia2561
1920HagaBatavia408
ante Primum bellum pancosmicum
1915FranciscopolisStatus Uniti163
1914LutetiaFrancogalliarenuntiatus
1913BernaHelvetia1203
1912CracoviaImperium Austro-Hungaricum1000
1911AntverpiaBelgium1800
1910VasingtoniaStatus Uniti357
1909BarcinoHispania1500
1908DresdaGermania1500
1907CantabrigiaAnglia1317
1906GenavaHelvetia1200
1905GesoriacumFrancogallia688

Externi nexus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Congressus universales spectant.