Associatio iuventutis Esperanticae internationalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Participantium congressus anno 2008 Sabariae celebrati imago

Associatio iuventutis Esperanticae internationalis (lingua Esperantica: Tutmonda Esperantista Junulara Organizo, compendiarie: TEJO) est sodalitas quaedam Esperantistis non plus quam 30 annos natis dedicata. Congregat diversas associationes iuvenium totius orbis terrarum (e.g. Iuvenes Esperantistas Hungariae).

Historia[recensere | fontem recensere]

Unio haec fundata est anno 1938 sub nomine "Tutmonda Junular-Organizo" nomen hodiernum anno 1952 nactura. Anno 1956 idealiter facta est pars officialis Universalis Societatis Esperanticae, anno 1971 monetaliter quoque.

Munera[recensere | fontem recensere]

A TEJO moderandus est quotannis congressus iuventutis internationalis, qui locos celebrationis mutet. Durat septimanam unam concentibus praelectionibus excursionibus ornatus. Neque ibi eruditio adulescentium neglegitur. Plura centena iuvenum conveniunt e multis orbis terrarum statibus orientium. Ita offertur directo comprehensio reciproca inter gentes lingua Esperantica iuvante. Idioma hoc et cultus civiles diversissimos iugiter communiterque fruendos facit. Discitur a participibus hominum iura et linguas parvas, quae dicuntur, servari debere.

Societas editrix[recensere | fontem recensere]

TEJO periodica duo prelo mandata edit: "Kontakto" et "TEJO Tutmonde". In interreti tantummodo tertium invenitur praetitulatum "TEJO aktuale". Intentio est, ut incipientibus etiam nonnulli textus lectu faciliores praesententur. Ex omnibus periodicis versio interretialis de rebus novissimis dumtaxat informationes celerrime praebet.

Societas hospitialis[recensere | fontem recensere]

Traditio longa TEJO est cura de Servitio syngraphi viatorii quod dicitur.

Externus nexus[recensere | fontem recensere]