Grapheum centrale UEA

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Grapheum centrale Esperantistarum Roterodami, anno 2006 photographatum

Grapheum centrale UEA (Esperantice: Centra Oficejo de UEA) sedes principalis Universalis Societatis Esperanticae (UEA) est. Ex anno 1955 sita est Roterodami in Nederlandia.

Historia[recensere | fontem recensere]

Epocha Helvetica usque 1936/1947[recensere | fontem recensere]

Longe Grapheum centrale in Helvetia fuit, cum associatio fundata esset anno 1908 Genavae. Etiam intra Genavam saepe migravit. Annis 1919 et 1920 officiales Bernae munere fungebantur. Postquam membrorum sodalitatumque associatae multitudo anno 1936 transfugerunt ad "Internacia Esperanto-Ligo" (IEL), UEA Genavensis anno 1936 commigravit ad Palatium Wilson (Genavam). Ibi Ioannes Jakob vel post annum 1947 operam dabat (apud Serva Centro), antequam officium eius sisterent anno 1960.

Epocha Britannica annis 1936/1947-1955[recensere | fontem recensere]

IEL anno 1936 exeunte adhuc in officio scriptorio Associationis Esperanticae Britannicae Londinii (in via High Holborn), sed mox in domum dono datam in Heronsgate in septentrione capitis sitam iebatur. Anno 1955 aedes novae quaerebantur intra urbem quoniam ad Heronsgate pervenire multis laboratoribus non tam facile erat. Inquisitione frustra facta in terram aliam ire consensum est. Roterodami in Nederlandia casa optime apta inventa est.

Epocha Nederlandica inde ab anno 1955[recensere | fontem recensere]

Inscriptio prima Roterodami fuit in via Eendrachtsweg 7; infeliciter post emptum annuntiatum est domum esse demoliendam propter restauratoria incepta urbana. Anno 1962 in hodiernam sedem itum est in viam Nieuwe Binnenweg 176. Quae domus anno 1887 constructa est, eodem anno quo et Lingua Esperantica ipsa excogitata erat.

Anno 1986 mutationes architectonicae fiebant ala in hortis addita. Anno 2006 iterum struebatur: e.g. Bibliotheca Hector Hodler e conclavi "Kanado" ad aulam "Zamenhof" in nova ala sitam translata est.

Munera[recensere | fontem recensere]

Grapheum centrale curet administrationem UEA, Bibliothecam Hector Hodler, Secretariatum congressuum constantem (ubi Congressus universales anniversarii parantur), librorum editionem. Ibidem grapheum Associationis iuventutis Esperanticae internationalis (TEJO) est, ubi enthei voluntarii operam dant. Secundum regulas Grapheum centrale ducitur a rectore (Direktoro de la Centra oficejo). Sede vacante munus a rectore UEA (Ĝenerala Direktoro de UEA) ad tempus impletur, quod officium Veronica Poór Hungarica mense Maio 2016 obtinuit. A Kalendis Ianuariis munus istud impleturus est Martinus Schäffer. Diu Roterodami res in grapheo bene disposuerat rector Osmo Buller.

Conclavia[recensere | fontem recensere]

Quattuor in tabulatis conclavia 21 sunt, quae vocantur secundum maecenates suas. Ecce diaetarum nomina singula cum nomine adiutorum institutorumve benefacientium:

  • Albert (archivium) – Antonia Albert
  • Arabio (TEJO) – Nassif Isaac
  • Aŭstralio (conventuale cubiculum) – Aŭstralia Esperanto-Asocio
  • Edwin Burg (refectorium) – Jenneke Dunnewold-Ehrmann
  • Elfriede Ernst (graphicarum officina) – Elfrida Ernst
  • Epstein (administratio generalis) – Felix Epstein
  • Frank Netrval (voluntariorum cubiculum) – Frank Netrval
  • J. Heetkamp-Senstius (culina) – J. Dunnewold-Ehrmann
  • Hideo Shinoda (computatris) – Hideo Shinoda
  • Kanado (conventuale cubiculum) – Dorothy M. Henderson
  • Llech-Walter (librorum depositorium) – René Llech-Walter
  • Minnaja (rectoratus generalis) – familia Minnaja
  • Monte Carlo (arca) – coniuges Jos Derks
  • Nov-Zelando (cursualibus rebus) – Nov-Zelanda Esperanto-Asocio
  • Onisaburo Deguchi (servitium librarium) – Oomoto
  • Riichi Kawakami (depositorium) – T. Kawakami-Nielsen
  • Salberg (grapheum TEJO) – Erik Salberg
  • Simon Saft (archivium) – amicorum coetus Simon Saft
  • Stefano la Colla (congressuum munus) – Sforza la Colla
  • Svedujo (voluntariis) – Sveda Esperanto-Federacio
  • Zamenhof (Bibliotheca Hector Hodler) – G.B.J. Mantingh

Servitium librarium[recensere | fontem recensere]

In Grapheo centrali invenitur servitium librarium Esperanticum maximum in toto orbe terrarum. Circiter sex milia liborum comprehenduntur, venalia prostant, offeruntur. Maxima pars dumtaxat lingua Esperantica scripta est.

Dies ianuarum apertarum[recensere | fontem recensere]

Bis quotannis (mensibus Aprili et Novembri) ianuae omnibus patent. Tunc libri recentius in lucem prolati praesentatur et vilius veneunt. Insuper praelectiones et orationes habentur. Tempore nostro plures homines veniunt quam antea.

Domus voluntariorum[recensere | fontem recensere]

Autumno 2016 acquisita est habitatio cum pluribus cubiculis voluntariis commodanda. Haud procul a Grapheo centrali sita est. Decisio de habitationibus emendis facta est, ut plures voluntarii Roterodamum frequentarent ubi commode vivere possent.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ĉambroj de la Centra Oficejo (in:) Jarlibro 2011, Roterodami 2011, p. 23
  • Gbeglo Koffi: La Centra Oficejo de UEA en vortoj, Lomé 2002
  • Humphrey Tonkin: Tuj apude. Gvidilo tra la kvartalo de la Centra Oficejo de UEA, Roterodami 2008
  • Ziko van Dijk: La Asocio. Skizoj kaj studoj pri la historio de UEA, Antverpiae 2008
  • Vizito al la Centra Oficejo de UEA, Roterodami 2006

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Grapheum centrale UEA spectant.