Academia Esperantica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fasciculi Academiae annorum inter 1968 et 1974

Academia Esperantica (Esperantice: Akademio de Esperanto) est independens academia linguae Esperanticae emolumentum servatura. Comparari potest Academiae Francicae quoad linguistica.

Historia[recensere | fontem recensere]

Academiae antecursor fuit ex anno 1905 associatio nomine Lingva Komitato cui sic dicti academici praefuerant. Anno autem 1948 adoptatum est novum nomen.

Sectiones[recensere | fontem recensere]

Diversae sunt sectiones quibus varia sunt linguistica problemata tractanda. Turbae etiam ad tempus formantur, utcumque oportet. Sectionibus singulis rector praeest; academicos pluribus in sectionibus simul agere haud vetatur. Nostris temporibus hae sectiones existunt:

Interdum etiam non linguistica munera incipiuntur. Mense Septembri 2007 unica non linguistica sectio fuit de historia academiae ipsius indaganda.

Academiae insigne

Consulentes[recensere | fontem recensere]

Anno 1999 societas consulens creata est (Konsultejo de la Akademio) quam omnes linguae Esperanticae fautores in dubiis linguisticis de bono verborum usu consulere possunt.

Decisionium recommendationumve exempla[recensere | fontem recensere]

  • Nonum officiale supplementum ad lexicon Universala Vortaro (2007)
  • De alphabeto Esperantico et orthographia (1982, 2007)
  • De terrarum nominibus (1974, 1985, 1989, 2003)
  • De desinentiis radicis "komun/a": komunumo, komunaĵo, komuno (1990)
  • De nominibus propriis (1989)
  • De participiis passivis (1967, 1989)
  • De nomine agenti in functione complementaria (1986)
  • De verbo 'po' (1974)
  • De abusibus linguisticis nonnullis (1973)
  • De voce reflexiva (1971)
  • De verborum formatione (1967)

Membra[recensere | fontem recensere]

Academiae sunt membra XLV, quae novem in annos nominantur. Ut creetur, oportet novam personam proponi a saltem quinque academicis e diversis regionibus linguisticis orientibus. Saepe agitur de esperantologis, paedagogis, scriptoribus. Eminentissimi homines insuper membra correspondentia fieri possunt.

Praesides academiae ecce:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Academiam Esperanticam spectant.