Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bucerotidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Malabar grey hornbill.jpg

Subphylum : Vertebrata 
Classis : Aves 
Ordo : Bucerotiformes 
Familia : Bucerotidae 
Rafinesque, 1815
   
Palaeontologia
Miocaeno superiori ad praesens
Subdivisiones: genus
14 genera (vide commentarium)
Clarissimi colores in plurimis bucerotidis, ut hoc par Rhyticerotis cassidicum, in rostris et nuda faciei fauciumquecuti inveniuntur.
Ocyceros gingalensis, ut nomen significat, est canus et in Srilanca endemicus est.
Buceros bicornis femina ficubus vescitur; fructus est magna pars victus rationis bucerotidarum silvaticarum.
Genus Tockus nonnullas gradus speciei taxa nunc comprehendit.
Ocyceros birostris, avis omnino cana, in subcontinente Indica endemica est, cum aliis avibus generis Ocycerotis.
Omnes Anthracocerotis species, sicut hae Anthracocerotes, plumas versicolores exhibent.
Rhinoplax vigil, longa cauda unice praeditus, in suo genere usitate ponitur, quamquam nonnulli eum in Bucerote ponunt.
Sicut omnes sui generis, Bycanistes subcylindricus plumas versicolores et rostrum obscurum exhibet. In habitationibus silvosis in Africa invenitur.
Bucorvus leadbeateri (fauces caeruleae feminam indicant) caeliferum vorare parat.

Bucerotidae (Graece buceros 'cornu bovinum') sunt familia avium in tropicis et subtropicis Africae, Asiae, et Melanesiae regionibus endemicarum. Quarum proprietas insignis est longum rostrum deorsum incurvans, cui saepissime clari colores sunt, aliquando casco in mandibula superiori sito. Bucerotidis est ren bilobatum. Solae aves sunt quarum prima et secunda vertebrae collis (atlas et axis proprie appellatae) coalescunt; quod ut videtur fulcrum rostro praebet.[1] Species sunt omnivora, quae fructibus parvisque animalibus vescuntur.

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Bucerotidis sunt quinquaginta quinque fere species exstantes, quamquam nonnullae species crypticae findi possunt, ut fortasse in genere Tocko. Earum distributio ab Africa Subsaharana et subcontinente Indica ad Philippinas et Insulas Salomonis extenditur, sed nullum genus in Africa et Asia ambabus invenitur. Plurimae sunt arboricolae, sed magnae species (generis Bucorvi), ut nomen significat, sunt terricolae savannae apertae. Tredecim ex viginti quattuour speciebus in Africa endemicis sunt terricolae silvarum apertarum et savannarum, et nonnullae etiam in circumiectis aridissimis fiunt; ceterae species solum silvas habitant. Quod ab Asia discrepat, ubi una species savannam apertam habitat, ceteraeque species silvicolae sunt.[2] Subcontinenti Indicae sunt decem species, quarum novem in India et civitatibus confinibus inveniuntur, cum Ocyceros gingalensis solum in Srilanca insula invenitur. Divulgatissima in subcontinente Indica species est Ocyceros birostris. Secundum International Union for Conservation of Nature (IUCN), Indonesiae sunt tredecim speciel bucerotidarum, quarum novem in Sumatra, et ceterae Sumbam Sulawesiam, Papuam, et Kalimantan habitant, cui insulae est eadem species Bucerotidarum ac in Sumatra, sed Buceros bicornis ibi non invenitur.[3] Aevo Neogeno (saltem aevo Miocaeno superiori), bucerotidae Africam Septentrionalem et Europam Meridanam habitabant; quarum fossilia in Maroco[4] et Bulgaria[5] inventa sunt.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Familia Bucerotidarum nomine Buceronia a Constantinus Samuele Rafinesque, polymathe Francico anno 1815 proposita est.[6][7] Sunt duae subfamiliae: Bucorvinae duos bucerotidas terrestres (Bucorvum leadbeateri et Bucorvum abyssinicum) in uno genere, et Bucerotinae cetera taxa continent. Omnes bucerotidae in ordine Coraciiformium circumscribuntur (qui etiam alcedinidas, coraciidas, upupidas, et meropidas continet). Bucerotidae autem in taxinomia Sibley-Ahlquistiana, ex Coraciiformibus amotae, in Bucerotiformes, suum ordinem proprium, digeruntur, subfamiliis ad gradum familiarem provectis. Quia paene sunt tam distantes a Coraciidis, Alcedinidis, et sociis quam a Trogonoformibus,[8] eruditi hunc ordinem elegunt ad eorum arbitrium et nutum, non ex traditionali usu taxinomico; certe autem bucerotidae extra Coraciiformes positae et intra Trogoniformes res falsa erit.

Species ordine taxinomico perscriptae[recensere | fontem recensere]

Hic est index specierum Bucerotidarum exstantium, ordine taxinomico perscriptarum.

Fossilia[recensere | fontem recensere]

  • Bucorvus brailloni – Miocaeno exeunte (Marocum)[4]
  • Euroceros bulgaricus – Miocaeno exeunte (Bulgaria)[5]

Casca? plurimarum specierum sunt levissima, spatium aere plenum continentia; Rhinoplax autem vigil cascum solidum habet, ex ebore bucerotidarum factum, quod magni aestimatur materies sculpturae in Sina et Iaponia. Pro arte netsuke caelandi adhibebatur.

In cultura populo grata[recensere | fontem recensere]

Bucerotida Zazu nominatur persona in The Lion King, pellicula animata (1994), a Rowan Atkinson vocata.[9]

Imago unius bucerotiae pro deliciis propriis Democratic Action Party, unius e factionibus politicis in Malaesia, adhibebatur.

Buceros rhinoceros est animal civicum Sarawak, civitatis Malaesianae in Borneo sitae.

Buceros bicornis est avis civica Keralae, civitatis Indicae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Forshaw et Kemp 1991: 149–151.
  2. Kemp 2001.
  3. Maruli, Aditia (2011-06-18). "Sumba hornbills under increasing threat of extinction" 
  4. 4.0 4.1 J. Brunet (1971), "Oiseaux miocènes de Beni Mellal (Maroc); un complément à leur étude," Notes Mem. Serv. Geol. Maroc 31 (237): 109–111.
  5. 5.0 5.1 Z. Boev, et D. Kovachev (2007), "Euroceros bulgaricus gen. nov., sp. nov. from Hadzhidimovo (SW Bulgaria) (Late Miocene) – the first European record of Hornbills (Aves: Coraciiformes)," Geobios 40: 39–49.
  6. Rafinesque, Constantine Samuel (1815). Analyse de la nature ou, Tableau de l'univers et des corps organisés. Palermo: Self-published. p. 66 .
  7. Bock 1994: 146, 252.
  8. Johansson, Ulf S.; Ericson, Per G. P. (2003). "Molecular support for a sister group relationship between Pici and Galbulae (Piciformes sensu Wetmore 1960)". Journal of Avian Biology 34 (2): 185–197 .
  9. Hischak, Thomas S. (21 September 2011). Disney Voice Actors: A Biographical Dictionary. McFarland. p. 12. ISBN 978-0-7864-8694-6 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bucerotidas spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Bucerotidas apud Vicispecies.