Pondus

E Vicipaedia

Pondus (-eris, n.) sive vis gravitatis vulgo significat quam gravis res aliqua sit. Hoc est, pondus est vis quam Tellus vel alius planeta vel corpus in rem massivam quandam exercet. Haec vis a gravitatione distinguere necesse est ne confusio fiat.

Unitates[recensere | fontem recensere]

Pondus, secundum Systema Internationale mensurae, unitatibus Newtoniis aestimatur. Quod autem pondus rei alicuius, prout eius massa maior est, augescit, mos populi semper fuit hodieque manet, et pondus et massam confundere atque chiliogrammatibus aestimare, quae re vera massam metiuntur, non pondus.

Mos quoque, secundum mensuram Anglicam et Romanam, est pondus metiri unciis, et libris, quod hodieque fit in mercatibus metallorum.

In variis planetis[recensere | fontem recensere]

Secundum theoriam Newtonianam, pondus massae cuiusdam determinatur massam multiplicando cum acceleratione libere cadendi planetae cuique pertinenti. In Telluris superficie, haec acceleratio est g = 9.806 m/s², ut pondus p massae cuiusdam m = 1/9.806 kg ibi sit p = mg = 1 N. Similiter, tabula quae sequitur pondus massae cuiusdam, quae unum Newtonium superficie Telluris pensat, dat in variis planetae superficiebus. [1]

Planeta vel satelles Pondus massae quaedam (N)
Mercurius 0.378
Venus 0.907
Tellus 1
Luna 0.165
Mars 0.377
Iuppiter 2.364
Saturnus 0.910
Uranus 0.889
Neptunus 1.125

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tabula abstracta e pagina Anglica Weight.
Magnitudines: series paginarum brevium