Gasto Browne

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gasto Browne
Res apud Vicidata repertae:
Gasto Browne: imago
Nativitas: 9 Februarii 1967; Potters Village
Patria: Antiqua et Barbuda

Officium

Officium: Prime Minister of Antigua and Barbuda
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Antigua and Barbuda Labour Party

Gasto Browne, vulgo plene Gaston Alphanso Browne (die 9 Februarii 1967 natus in Potters Village) est politicus insulae Antiquae. Inter pauperes sub tutela proaviae educatus, Londinii et apud universitatem Mancuniensem eruditus est. In patriam reditus argentarius operam dedit usque in annum 1999. Quo anno legatus apud parlamentum Antiquae et Barbudae statim minister a commercio creatus est. Sodalis et recentius dux factionis laboris Antiquensis factus est, qua factione in comitiis die 12 Iunii 2014 victrice, primus minister a die insequenti meret.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]