Roman numeral 10000 CC DD.svg

Vitaminum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fructus holeraque multa vitamina praebent.

Vitaminum est compositum organicum, quod inest alimentis, necessarium ad movendum metabolismum. Corpus humanum, ut aiunt artis medicae periti, tredecim vitamina requirit, sed solum vitaminum D ipsum per se parare potest. Inopia vitaminorum aut nimius vitaminorum haustus est quorundam morborum causa.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen vitamini anno 1912 fictum est a Casimiro Funk, biochemico Polonico, qui vitae addidit suffixum -amine, ignarus verae naturae chemicae vitaminorum.

Vitamina his litteris nominantur: A, B, B1, B2, B5, B6, B8, B9, B12, C, D, E, K.

Descriptio vitaminorum[recensere | fontem recensere]

  1. Vitaminum A intervenit formationi cuiusdam oculorum pigmenti, cuius absentia potest visui nocere.
  2. Vitaminum B1, dictum thiamina, participat metabolismum energeticum. Eius absentia affert morbum beriberi.
  3. Vitaminum B2, dictum riboflavina, intervenit oxydationi cellularum. Eius inopia affert ceratitem et minuit aciem oculorum.
  4. Vitaminum B3, dictum nicotinamina vel vitaminum PP, participat processus reductores organismi. Eius absentia affert pellagram.
  5. Vitaminum B5, dictum acidum pantothenicum, intervenit oxidationi acidorum crassorum.
  6. Vitaminum B6, dictum pyridoxina, participat formationem sanguinis. Eius inopia incremento nocet vel anaemiam affert.
  7. Vitaminum B12, dictum cyanocobalamina, participat formationem sanguinis. Eius inopia affert quandam anaemiam.
  8. Vitaminum C, dictum acidum ascorbicum, intervenit respirationi cellularum. Eius absentia affert stomacen sive scorbutum.
  9. Vitaminum D stimulat haustionem calcii et phosphori ab intestinis. Eius inopia potest afferre membrorum pravitatem.
  10. Vitaminum E, dictum tocoferolum, vitat oxydationem cellularum. Putatur movere organa genitalia et fecunditatem.
  11. Vitaminum F, dictum acidum linolicum, participat metabolismum lipidiorum. Eius inopia potest cuti nocere.
  12. Vitaminum H, dictum biotina, participat synthesim acidorum crassorum. Eius inopia nocet cuti.
  13. Vitaminum K intervenit synthesi hepaticae factorum coagulationis sanguineae. Eius inopia potest graves haemorrhagias afferre.
  14. Vitaminum P participat protectionem endotheliorum vascularium. Eius inopia nocet vasis capillaribus.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!