Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Obesitas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
A very obese gentleman with a prominent double chin and mustache dressed in black with a sword at his left side.
Alexander del Borro, Generalis Tuscanus. Tabula Carolo Mellin tributa, 1645.[1] Obesitas Medio Aevo et Renascentia saepe videbatur signum divitum, et inter duces societatis erat communis.
A painting of a dark haired pink cheeked obese nude young female leaning against a table. She is holding grapes and grape leaves in her left hand which cover her genitalia.
Puella cui ut homines medicinae periti sumunt est syndroma Prader-Willi. Tabula a Ioanne Carreno de Miranda anno 1680 picta.[2]
A carved stone miniature figurine depicted an obese female.
Venus Willendorfiana. Figurina lapidea quae mulierem obesam monstrat; circa annos 24,000–22,000 a.C.n. sculpta.
Gulielmus Howard Taft, Praeses Civitatum Foederatarum, ob obesitatem in ludibrio saepe fuit.

Obesitas est gravitas valetudinis, in qua nimium adipis adeo accumulatur, ut saluti nocere, exspectationem vitae imminuere plusculumque hominum morbo afficere possit.[3][4] Obesus putatur, cuius index molis corporei (IMC) — aestimatio quae ita fit, ut pondus hominis quadrato altitudinis eius dividatur — 30 kg/m2 excedit.[5]

Obesitas probabilitatem variorum morborum auget, praecipue morbi cordis, diabetis generis 2, obstructivae somni apneae, certorum generum cancri, et osteoarthritis.[6] Obesitas plerumque efficitur a mixtura nimium energiae ex cibo, inopiae activitatis physicae, et procilivitatis geneticae, quamquam nonnullae causae primum a genis, confusione endocrinae, medicamentis, vel morbo mentis efficiuntur. Non multa indicia opinionem nonnullos homines obesos minime edere sed pondus capere ob metabolismum tardum sustinent; ex contrario, ob energiam quae ad conservandam massam corpoream necesse est, homines obesi maiorem energiam expendere quam homines tenues solent.[7][8]

Diaeta minuta et exercitatio physica sunt principales obesitatis curationes. Qualitas diaetae ameliorari potest immuendo consumptione ciborum energia densorum sicut cibi adipis saccharique pleni, et amplificando consumptionem fibrae diaetariae. Medicamenta contra obesitatem recipi possunt ad minuendam appententiam vel interdicendam absorptionem adipis, una cum diaeta commoda. Si diaeta, exercitatio, et medicina non sunt efficaces, globus gastricus adiuvare, vel chirurgia bariatrica volumen stomachi et/vel longitudinem intestini imminuere potest, praematuram satiationem et reductam nutrimentorum ex cibo absorptorum facultatem inducens.[9][10]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zachary Bloomgarden (2003). "Prevention of Obesity and Diabetes". Diabetes Care 26 (11): 3172–3178 .
  2. Mary Jones. "Case Study: Cataplexy and SOREMPs Without Excessive Daytime Sleepiness in Prader Willi Syndrome: Is This the Beginning of Narcolepsy in a Five Year Old?". European Society of Sleep Technologists .
  3. WHO 2000 p.6
  4. Haslam & James 2005.
  5. WHO 2000:9.
  6. Haslam & James 2005.
  7. Robert Kushner, (2007). Treatment of the Obese Patient (Contemporary Endocrinology). Totowa, Novae Caesraeae: Humana Press. p. 158. ISBN 1-59745-400-1 .
  8. J. P. Adams et P. G. Murphy (Iulio 2000). "Obesity in anaesthesia and intensive care". British Journal of Anaesthesiology 85 (1): 91–108 
  9. NICE 2006 p.10–11
  10. I. Imaz, C. Martínez-Cervell, E. E. García-Alvarez, J. M. Sendra-Gutiérrez, et J. González-Enríquez (Iulio 2008). "Safety and effectiveness of the intragastric balloon for obesity: A meta-analysis". Obesity Surgery 18 (7): 841–6 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographia addita

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad obesitatem spectant.