Coordinata: 56°44′17″N 38°51′22″E / 56.73806°N 38.85611°E / 56.73806; 38.85611

Pereslavia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina de urbe regionis Iaroslaviensis Foederationis Russicae explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Pereslavia" appellatur, vide Pereslavia (discretiva).
Wikidata-logo.svg Pereslavia
Res apud Vicidata repertae:
Pereslavia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°44′17″N 38°51′22″E
Numerus incolarum: 39 105
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Pereslavsky District

Geographia

Superficies: 23 chiliometrum quadratum

Pereslavia,[1] seu plenius Pereslavia Transsilvana[2] (Russice Переславль-Залесский, tr. Pereslavl’-Zalesskij), urbs est in regione Iaroslaviensi Russiae, ad lacum Pleščeevo sita. Circa 40 milia incolarum habet (anno 2015).

Templum Transfigurationis Salvatoris, Pereslaviae annis 11521157 constructum

Pereslavia condita est anno 1152 a duce Rostoviae et Susdaliae Georgio Longimano, et nomen suum recepit secundum Pereaslaviam prope Kioviam sitam. Saeculo tredecimo erat metropolis ducatus sui iuris, sed anno 1302, voluntate ultima ducis sui, facta est pars ducatus Moscoviae. Anno 1688 tzar Petrus I Pereslaviae ad lacum Pleščeevo incepit aedificationem classis, anno 1692 finitam, quod eventum aestimatum est ut initium classis militaris Russicae.

Urbi sunt nonnulla monumenta historica architecturae (ut plurimum, templi monasteriique orthodoxa), musea atque hortus dendrologicus. Praeterea, Pereslavia Transsilvana aliquot officinas habet.


Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 56°44′17″N 38°51′22″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pereslaviam Transsilvanam spectant.