Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Ecclesia Orthodoxa Russica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia cathedralis Sanctae Sophiae in arce Novogardiae Magnae: quoad annos secunda ecclesia russico-orthodoxa exstans

Ecclesia Orthodoxa Russica[1] (Russice: Русская Православная Церковь, tr. Russkaja Pravoslavnaja Cerkov' ), vel Patriarchatus Moscuensis seu Mosquensis[2] (Russice Московский Патриархат, tr. Moskovskij Patriarchat), est ecclesia Christiana orthodoxa et autocephala. Una cum aliis Ecclesiis Orthodoxis secundum symbolum communem "Unam, Sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam" conficit. Praecipue ob diuturnam traditionis autonomiam varias proprietates peperit.

Ecclesia Orthodoxa Russica originem suam a metropolia? Kioviensi (anno 988 cum baptismo Russiae Kioviensis condita) Patriarchatus Constantinopolitani ducens, autocephaliam ut metropolia? Russica Moscuensis de facto anno 1448 cepit, anno 1589 patriarchatus declarata et ab aliis ecclesiis orthodoxis autocephala agnita, nunc est unio religiosa maxima in Russia, Ucraina, Ruthenia Alba, et Moldavia (cum Transtyria). Caput ecclesiae, Patriarcha Moscuensis et totius Russiae (Rutheniae), sedem in monasterio Sancti Danielis (Russice Данилов монастырь) Moscuae habet. Maximum templum Russico-Orthodoxum est templum Christi Salvatoris (Russice Храм Христа Спасителя).

Notae[recensere | fontem recensere]