Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lacus Peipus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Despectus in Lacum Peipum ex aere.

Lacus Peipus[1] (Estonice Peipsi-Pihkva järv; Russice Чудско-Псковское озеро, tr. Čudsko-Pskovskoe ozero) est lacus in Europa Orientali situs, interque Estoniam (ab occidente septentrioneque) et Russiam (ab oriente) divisus.

Area huius lacus 3555 km2, longitudo circa 143 km, latitudo mediocris circa 50 km, profunditas mediocris 7 m, profunditas maxima 15 m, volumen aquae circa 25 km3 est.

Circa triginta flumina rivique in lacum Peipum fluunt, sed solum Narva fluvius (in sinum Finnicum effundens) ex lacu effluit.

Die 5 Aprilis secundum Calendarium Iulianum (12 Aprilis secundum Gregorianum) anno 1242 in glacie lacus Peipi factum est proelium glaciale nominatum inter copias Ruthenicas Novogardienses ab Alexandro Nevensi ductas et exercitum Ordinis Teutonici.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad lacum Peipum spectant.