Laura Sanctae Trinitatis et Alexandri Nevensis

Coordinata: 59°55′11″N 30°23′19″E / 59.91972°N 30.38861°E / 59.91972; 30.38861
E Vicipaedia
Laurae a Neva despectus (Ioannis Ivanov opus anni 1815)

Laura Sanctae Trinitatis et Alexandri Nevensis[1][2] (Russice Свя́то-Тро́ицкая Алекса́ндро-Не́вская ла́вра), vel brevius Laura Alexandronevensis[3] est monasterium Ecclesiae Russicae orthodoxae in Petropoli situm. Monasterium Petropolis primum et maximum est. Aedificatum est eo loco, ubi sanctus Alexander Nevensis anno 1240 in proelio glaciali dicto inimicos vincere putatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Iussu Petri Magni anno 1710 condita est. Ecclesia Annuntiationis prima anno 1713 confecta est. Reliquiae Alexandri Nevensis iussu Petri Magni huc anno 1723 allatae sunt. Architectus monasterii Dominicus Trezzini erat, sed post moras multas prima ecclesia cathedralis imperfecta manebat et deconstructa est; nova ecclesia cathedralis Trinitatis Catharina II regnante Ioannes Starov aedificavit. Paulus I anno 1797 monsaterium laurae statutum dedit.

Sepulchreta laurae Alexandronevensis, in quibus permulti homines notiores conditi sunt, famosa sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Cf. Laura Sacrosanctae Trinitatis Sanctique Sergii.
  3. Statutum canonicum sive ecclesiasticum Petri Magni..., Petropoli 1785, p. 103. Etiam Monasterium Alexandri Nevensis, — Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 147. (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lauram Alexandronevensem spectant.