Domus Clingman

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Domus Clingman
Abies fraseri0.jpg
Domus Clingmans et Meridiana Appalachiana Piceae Abietisque silva (Southern Appalachian spruce-fir forest)
Altitudo (m) 2025
Coordinatae 35°33′46″N 83°29′55″W / 35.56278°N 83.49861°W / 35.56278; -83.49861Coordinata: 35°33′46″N 83°29′55″W / 35.56278°N 83.49861°W / 35.56278; -83.49861 [1]
Locus
Typus
Ascensus primus
Via Brevis ambulatio super tramitem stratum (short paved-trail hike)

Domus Clingman,[2] vel Tholus Clingman[2] (Anglice: Clingmans Dome et Clingman's Dome), est mons in Magnis Montibus Fumosis Tennesiae et Carolinae Septentrionalis, in Civitatibus Foederatis meridio-orientalibus situs. Mons, in elevatione 2025 m (6643 pedes), est altissimus in Fumosis, summo loco in civitate Tennesia, et summo loco secundum Tramitem Appalachianum, 3499 km (2177 milia) longum. Ad orientem Mississippii Fluvii, solum Mons Mitchell (6,684 pedes) et Mons Craig (6,647 pedes) sunt altiores.[3]

Turris observationis apud Domum Clingman

Domus Clingman pars Vivarii Nationalis Magnorum Montium Fumosorum custoditur. Iter stratum, hieme clusum (1 Decembris ad 31 Martii),[4] eam ad Viam CFA 441 (U.S. Highway 441, ad Viam Newfound Gap) conectit. Turris observationis, concreto anno 1959 aedificata, panoramicum montium despectum quoquoversus praebet. Statio ad temptandam aeris qualitatem, a Ministerio Circumiectorum Protectorum (Environmental Protection Agency) administrata, altitudine est secunda in America Septentrionali orientali.

Meridiana Appalachiana Piceae Abietisque silva (Southern Appalachian spruce-fir forest), genus silvae quod Domum Clingman contegit, solum in summis Civitatum Foederatarum meridio-orientalium elevationibus exsistit, silvis ad latitudines septentrionales similior quam silvis in vallibus adiacentibus. Domus Clingman in terram circumdantem eminet, ex radice ad culmen paene 1500 m (5000 pedes) surgens.

Caput Tramitis Domus Clingman.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named gnis
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. "Para tuam commorationem" apud www.nos.gov.
  4. "Clingmans Dome". Great Smoky Mountains National Park: National Park Service 


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!