Ioannes van Aken

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes van Aken anno 2010

Ioannes (Theod. Jan) van Aken (natus 1 Maii 1961 oppido Reinbek apud Hamburgum) vir rerum politicarum peritus Theodiscus factionis Sinistrae est.

Index

Iuventus et munus [recensere]

Van Aken post testimonium maturitatis acceptum Hamburgi studium biologiae coepit. Eodem tempore in societate contra Reactoria nuclearia et post studium finium pro societate Greenpaece operam dedit. Annis 2003 - 2006 pro Consociatione Nationum arma biologica inspiciebat.

Cursu honorum [recensere]

Anno 2006 in Hamburgum revertebat et ad factionem Sinistrae accessit. Anno 2009 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. In parlamento praesertim contra arma e Germania exportanda nititur, ut anno 2011, cum inter Motum Libycum anni 2011 nuntiatum est Sclopeta Germanica contra legem dictatori Muammar al-Gaddafi tradita esse[1].

Nexus externi [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannes van Aken spectant.

Notae [recensere]