Factio socialismi democratici

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Praeses Insigne
Lotharius Bisky Insigne Factionis Sinistrae
Indicia fundamentalia
Condita est die: Mense Decembri 1989
Conditionis locus: Berolinum
Praeses ultimus: Lotharius Bisky (ad annum 2007)
Praesides vicarii: Catharina Schubert,
Catharina Kipping,
Wolfgangus Methling
Procurator: Dietmarius Bartsch
Praefectus aerarii: Carolus Holluba
Praeses honoris causa: Ioannes Modrow
Numerus sodalium: 60 338 (tempore Decembris 2006)
Portio feminarum: 45,7 per centum
Assignatio ex aerario: 8 516 778,92 Eurones (tempore 2005)
Ordo factionis: 16 consociationes in terris foederalibus
Inscriptio cursualis: Karl-Liebknecht-Haus
Kleine Alexanderstrasse 28
10178 Berolinum
Ideologia: Socialismus
Pagina interretialis: www.sozialisten.de

Factio Democratici Socialismi (Germanice: Partei des Demokratischen Sozialismus) mense Decembri 1989 a sodalibus pristinae Factio Socialistica Unita Germaniae condita est et ad annum 2007 fuit. Tum (16 Iunii sodales cum Factioni Alternativae Labori Rebusque Socialibus novam factionem Sinistram condidierunt.

Nomina Factionis[recensere | fontem recensere]

Saepenumero factio nomen novum accepit:

  • Decembris 1989: Factio Socialistica Unita Germaniae - Factio Democratici Socialismi (SED-PDS)
  • 4 Februarii 1990: Factio Democratici Socialismi (SED-PDS)
  • Iulii 2005: Factio Sinistra.PDS (Theod. Die Linkspartei.PDS) vel Sinistra.PDS

Historia[recensere | fontem recensere]

Factio post eversionem democraticam in Re publica Democratica Germanica a Communistis condita est, quod SED, quae factio dictatura in Germania orientali duxerat, multis incolis odio erat. Huc homines convenerunt, qui tamen ideae Socialismi faverunt. Itaque PDS multos electores in territorio Germaniae orientalis habuit, qui olim SED faverant, sed non multos in Germania occidentali. Itaque coniunctionem cum Factione Alternativa Labori Rebusque Socialibus petivit. Itaque Die 16 Iunii 2007 haec factio cum Factioni Alternativae Labori Rebusque Socialibus iuncta est. Novae factioni nomen est Sinistra.

Praesides[recensere | fontem recensere]

Duces factionis fuerunt: