Septuaginta Apostoli

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Icon septuaginta apostolorum

Septuaginta vel septuaginta duo apostoli fuerunt discipuli Iesu.

Tantum in Evangelio secundum Lucam (Lc 10,1-24) memoratur Iesum septuaginta (sive septuaginta duos) elegisse et binos emisisse, ut bonum nuntium ("evangelium") promulgarent. In ecclesia occidentali discipuli appellari solent, cum in Ecclesiis Orthodoxis apostoli vocantur.

Eventus in Ecclesiis Orthodoxis Synaxis septuaginta apostolorum appellatur, die 4 Ianuarii celebratur. Dies festivi singulorum discipulorum sive apostolorum per totum annum distributi sunt.

Analysis[recensere | fontem recensere]

Lc 10,1-24 est unica horum discipulorum mentio in Bibliis. Numerus septuaginta in manuscriptis traditionis Alexandrinae (sicut in Codice Sinaitico) et Caesariensis, sed septuaginta duo in plurimis aliis (Alexandrinis et Romanis) textibus invenitur. Numerus forsitan a septuaginta nationibus in Gen 10 (et multis aliis locis biblicis) deductus est, septuaginta duo ab interpretibus Septuagintae in Aristeae Ad Philocratem epistula.[1] Hieronymus pro Vulgata versione numerum septuaginta duo elegit.

Index septuaginta apostolorum[recensere | fontem recensere]

Sunt varii per saecula indices, nullus eorum fide historica dignus. Eusebius Caesariensis talem indicem plane excludit et solos Barnabam, Sosthenen, Kephan[2] , Matthiam, Thaddaeum et Iacobum Iustum[3] cognoscit. Hic index Demetrium de Rostov sequitur.[4]

Multi discipulorum etiam alias noti sunt, ut puta Evangelistae Marcus et Lucas.

  1. Iacobus Iustus, frater Domini dictus, primus episcopus Hierosolymitanus
  2. Marcus, evangelista, episcopus Alexandriae
  3. Lucas, evangelista
  4. Kleopas
  5. Simeon, secundus episcopus Hierosolymitanus
  6. Barnabas, episcopus Mediolanensis
  7. Ioseph Barsabbas, dictus Iustus, episcopus Eleutheropoleos in Palaestina
  8. Thaddaeus Edessensis
  9. Ananias, episcopus Damascenus
  10. Sanctus Stephanus, unus e septem diaconis Actuum Apostolorum et primus martyr
  11. Philippus, dictus evangelista, unus e septem diaconis, episcopus Trallensis in Asia Minore
  12. Prochorus, unus e septem diaconis, episcopus Nicomediae in Bithynia
  13. Nicanor, unus e septem diaconis
  14. Timon, unus e septem diaconis
  15. Parmenas, unus e septem diaconis
  16. Timotheus, episcopus Ephesinus
  17. Titus, episcopus Gortynae in Creta
  18. Philemon, episcopus Gazae
  19. Onesimus
  20. Epaphras, episcopus Colossensis
  21. Archippus, episcopus Colossensis
  22. Silas, episcopus Corinthius
  23. Silvanus
  24. Crescens
  25. Crispus Chalcedonensis, episcopus Aeginae
  26. Epaenetus, episcopus Carthaginiensis
  27. Andronicus Pannonicus, episcopus Pannoniae
  28. Stachys Apostolus, episcopus Byzantii
  29. Amplias, episcopus Diospoleos
  30. Urbanus Macedo, episcopus Macedoniae
  31. Narcissus Atheniensis, episcopus Atheniensis
  32. Apelles, episcopus Heraclei
  33. Aristobulus, episcopus Britanniae
  34. Herodion, episcopus Patrarum
  35. Agabus, dictus propheta
  36. Rufus Thebanus, episcopus Thebanus
  37. Asyncritus, episcopus Hyrcaniae in Asia Minore
  38. Phlegon, episcopus Marathonius
  39. Hermas, episcopus Philippensis
  40. Parrobus, episcopus Pottolensis
  41. Hermes, episcopus Dalmatiae
  42. Linus, secundus episcopus Romanus
  43. Gaius, episcopus Ephesinus
  44. Philologus, episcopus Sinopensis
  45. Lucius Cyrenaeus, episcopus Laodiceae in Syria
  46. Iason, episcopus Tarsiensis
  47. Sosipater, episcopus Iconii
  48. Olympas
  49. Tertius, scriba Pauli Tarsiensis episcopus Iconii
  50. Erastus, episcopus Caesariensis Philippi
  51. Quartus, episcopus Beryti
  52. Euodius, episcopus Antiochenus
  53. Onesiphorus, episcopus Cyrenarum
  54. Clemens, episcopus Sardensis
  55. Sosthenes, episcopus Colophonensis
  56. Apollos, episcopus Caesareae Maritimae
  57. Tychicus, episcopus Colophonensis
  58. Epaphroditus, episcopus Hadriacensis
  59. Carpus, episcopus Beroeae in Macedonia
  60. Quadratus Atheniensis, episcopus Athenarum
  61. Ioannes Marcus, episcopus Bybli
  62. Zenas, advocatus et episcopus Diospoleos
  63. Aristarchus, episcopus Apameae in Syria
  64. Pudens
  65. Trophimus
  66. Marcus, episcopus Apolloniae
  67. Artemas, episcopus Lystrae
  68. Priscilla et Aquila, episcopus Heracleiae
  69. Fortunatus
  70. Achaicus
  71. Dionysius Areopagita, episcopus Atheniensis
  72. Simeon, dictus Niger

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bruce Metzger: Textual Commentary on the Greek NT
  2. Eusebius - ut Clemens Alexandrinus - eum ab apostolo Petro distinguit.
  3. Eusebius, Kirchengeschichte I 12
  4. Demetrius of Rostov, The Synaxis of the Holy Seventy Apostles. From The Great Collection of the Lives of the Saints, Volume 5: January, compiled by St. Demetrius of Rostov.

Quellen[recensere | fontem recensere]

  • Jürgen Dummer, Dorotheos v. Tyros (II), LThK Bd. 3, Sp. 349, Freiburg 1995
  • Peter Hauptmann, Dimitrij, Metropolit v. Rostov, LThK Bd. 3, Sp. 234, Freiburg 1995