Codex Sinaiticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Evangelium secundum Matthaeum e codice Sinaitico

Codex Sinaiticus veterrima Biblia e mundo est, in qua Novum Testamentum omne continetur. In medio quarto saeculo creatus est. Totum manuscriptum manualiter in lingua palaeograeca scriptum est. Novum Testamentum in dialecto Graeca communi scriptum est.

Fragmenta Codicis Sinaitici in quattuor bibliothecis hodie iacent, scilicet: in monasterio Sanctae Catharinae in Sinai (hinc etiam nomen codicis provenit); in Bibliotheca Britannica Londinii; in Bibliotheca Nationali Russica Petroburgi; et in Bibliotheca Universitatis Lipsiensis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Codex Sinaiticus a pluribus amanuensibus scriptus est. Dicunt scriptores tres vel quattuor fuisse. Propterea quod cuique scriptori suus stilus erat, cognosci potest nonnullos homines opus scripsisse. Quid ad phoneticam textus pertinet, differentiae quoque distinctae diversorum partium manuscripti recognosci possunt.

Nominatus est secundum montem Sinai, ubi monasterium Sanctae Catharinae est. Illud est abbatia, in qua manuscriptum longe iacebat. Saeculo 19 Constantinus Tischendorf folia fragmentaque ex manuscripto cepit ac publicavit. Manuscripti partem capitalem, quae 347 foliis constituebatur, gubernatio Russica emerat. Anno 1933 Bibliotheca Nationalis Britannica ea emit. Alia 43 folia in Bibliotheca Universitaria in Lipsia servantur. Sex fragmenta Petroburgi et reliqua in monasterio Sanctae Catharinae sunt.

9 Martii 2005 quattuor institutiones convenerunt et subscripserunt foedus, in quo decretum est e Biblia et toto textu, qui relictus est, pelliculas photographicas ac publicationes facere. Praeterea transcriptio manuscripti completi facienda est.

Inceptum «Codex Sinaiticus»[recensere | fontem recensere]

Quattuor institutionum, quae fragmenta Codicis Sinaitici habebant, volunt facsimile ex codice facere et totum manuscriptum in Interreti publicare. Ut versio virtualis documenti creetur, e paginis pelliculae photographicae factae sunt. Propter sensibilitatem paginarum e pergamento, quae plus quam mille annos natae sunt, methodos specialis applicata est ita ut paginae non laedi possent. Hoc difficillimum erat, quia textus legi posse debebat, et simul species naturalis manuscripti conservanda erat. Supra non licet manuscripta ex uno in altero loco mittere. Tum in quattuor locis diversis e manuscriptis pelliculae photographicae fieri debent. Ita ex omni pagina imago digitalis magnae qualitatis facta est ita ut omnes paginas cum omnibus particularitatibus spectare possint.

Evangelium Ioannis cum adnotatione marginali

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Codex Sinaiticus petropolitanus