Hermas Philippensis

E Vicipaedia

Hermas Philippensis fuit unus e Septuaginta Apostolis. In Ro 16,14 una cum Asyncrito, Phlegone, Herme et Patroba memoratur. Hermas episcopus Philippensis fuisse traditur et sanctus colitur; dies eius festus est 9 Maii. Ab Herma, qui librum nomine Pastor Hermae conscripsit, distinguendus esse videtur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Архиепископ Димитрий (Самбикин) Собор св. 70-ти апостолов. — СПб.: Православный собеседник, 1906. — С. 2 т., 403-407. (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]