Heliopolis (Libanus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Heliopolis

Antiquitates Heliopolitanae saeculo XIXo luce pictae

Heliopolis (Graece Ἡλιούπολις, Arabice بعلبك Baʿlbak, Francice Baalbek) est urbs Libani, in valle Bica sub monte Antilibano sita, 32000 fere incolarum. Altitudo loci, qui ad orientem Leontis fluvii vergit, est 1170 metra.

Cum urbs ipsa magna ex parte fidei Christianae orthodoxae addicta fuerit, circumdatur a terris Siitarum, qui post bellum civilem urbem quoque dominantur.

Celebratur propter templa antiqua ceterasque antiquitates suas, quae miro modo ipsis tectis usque ad nostros dies supersunt, praesertimque montibus hieme nive sparsis adspectum praebent qualem haud facile obliviscuntur viatores, inter quos et Gulielmus II Germaniae imperator numerandus est, cuius peregrinationis in Terram Sanctam factae tabula memoratur templo Bacchi affixa.