Heraclius (patriarcha Hierosolymitanus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Heraclius (discretiva)

Balduinus V puer (a Baliano de Ibelino elevatus) anno 1183 rex iunior a patriarcha Heraclio coronatus. Estoire de Eracles: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2754 f. 116 (saec. XIII)
Sibylla, ab Heraclio coronata, ipsa Guidonem de Leziniaco coronat. Estoire de Eracles: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2629 f. 300 (saec. XV)

Heraclius, orthographia mediaevali saepius Eraclius (natus anno circiter 1128; mortuus 1190/1191) fuit alumnus et magister Studii Bononiensis ubi contubernium habuit Stephanum (postea episcopum Tornacensem).[1] Heraclius fuit archidiaconus Hierosolymitanus ab anno 1169, archiepiscopus Caesariensis in Palaestina ab 1175 (antecessore Ernesio, successore Monacho),[2] et patriarcha Hierosolymitanus ab anno 1180 (antecessore Amalrico).

Anno 1178, duce Guillelmo Tyrensi, cum aliis episcopis et abbatibus Palaestinensibus Romam profectus est ad Concilium Lateranense Tertium.

Anno 1184 legationem Hierosolymitanam ad Occidentem conduxit una cum Arnaldo de Turre Rubea et Rogerio de Molendinis; ibi reges Philippum II Franciae et Henricum II Angliae suadebant ut Hierosolyma properarent, sed frustra. Londinii Heraclius ecclesiam Templariorum sacravit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. Desilve, ed., Lettres d'Etienne de Tournai (Valencenis, 1893) pp. 92-93; Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Latina (Lutetiae, 1844-1855) vol. 211 col. 355
  2. Heraclius officium archidiaconi retinuit usque in mensem Augustum 1175: Hamilton (2000) p. 96

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sabino De Sandoli, ed., Corpus Inscriptionum Crucesignatorum Terrae Sanctae (Hierosolymis: Studium Biblicum Franciscanum, 1973. Textus interretialis) pp. 72-73
  • Peter W. Edbury, "Propaganda and Faction in the Kingdom of Jerusalem: The Background to Hattin", in Maya Shatzmiller, ed., Crusaders and Muslims in Twelfth-Century Syria (1993) pp. 173-189
  • Peter W. Edbury, The Conquest of Jerusalem and the Third Crusade: Sources in Translation. Londinii: Ashgate, 1996
  • Peter W. Edbury, John G. Rowe, "William of Tyre and the Patriarchal Election of 1180" in English Historical Review vol. 93 (1978) pp. 1-25
  • Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 9780521641876 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Benjamin Z. Kedar, "The Patriarch Eraclius" in B. Z. Kedar, H. E. Mayer, R. C. Smail, edd., Outremer: Studies in the History of the Crusading Kingdom of Jerusalem presented to Joshua Prawer (Hierosolymis: Ben-Zvi Institute, 1982) pp. 177-204


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!