Rasid al-Din Sinan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rašīd al-Dīn Sinān, litteris Arabicis ‏رشيد الدين سنان (natus annis circiter 1133/1135; mortuus anno 1192) fuit senex sive magister Assassinorum qui in monte Libano Syriae castella varia tenebant. Hoc dirigente necatus est ab Assassinis anno 1192 Conradus, marchio Montisferrati et rex Hierosolymitanus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Sinān natus est, sicut adseverat Yāqūt, in vico quodam Iraci meridiani.[1] Iuvenis ad castellum Assassinorum Alamut refugium petivit: ibi socius fuit Ḥasani qui postea, secundus huius nominis, sectam imperaverit. Ille Sinān ad Syriam misit ut sectarios ibi habitantes dirigeret; qui per Callinicum et Halapiam iter lente fecit ad castellum al-Kahf, ubi annos aliquot mansit usque ad mortem Abū Muḥammad, cui successor anno fere 1162 factus est.

Arcem Maṣyāf in monte Libano absconditum caput potestatis suae constituit. Contra Nureddinum (qui Halapiae regebat) egit. Nureddino autem anno 1174 mortuo, Sinān suadente Nureddini filio al-Ṣāliḥ Ismāʿīl assassinos suos Saladinum necare frustra annis 1175 et 1176 iussit. Saladinus igitur, Halapia debellata, ad arcem Maṣyāf properavit. Dum ibi obsidio paratur, avunculus Šihāb al-Dīn Maḥmūd al-Harīmī, qui princeps urbis Epiphaniae haud longe distantis nuper a Saladino instauratus erat, pacem suadens foedera concludenda adiuvit. Ab hoc anno Sinān contra Saladinum nunquam militavit, sed an pro eo egerit controvertitur.[2]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Inter Wāsiṭ et Baṣrah": Yāqūt, Muʿjam al-buldān vol. 3 p. 275 Wüstenfeld
  2. Bernard Lewis, "The Ismailites and the Assassins" in Kenneth M. Setton, ed., A History of the Crusades (6 voll. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1955-1989) (Anglice) Textus vol. 1 pp. 99-133, esp. pp. 122-126; Lewis (1953a).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marshall G. S. Hodgson, The Order of Assassins: the struggle of the early Nizârî Ismâ'îlîs against the Islamic world (Hagae Comitum: Mouton, 1955) pp. 185-209
  • Bernard Hamilton, "The Templars, the Syrian Assassins and King Amalric of Jerusalem" in Karl Borchardt, Nikolas Jaspert, Helen J. Nicholson, edd., The Hospitallers, the Mediterranean and Europe: Festschrift for Anthony Luttrell (Aldershot: Ashgate, 2007. ISBN 978-0-7546-6275-4) pp. 13–25
  • Bernard Lewis, The Assassins: a radical sect in Islam. Londinii: Weidenfeld & Nicolson, 1967
  • Bernard Lewis, "Saladin and the Assassins" in Bulletin of the School of Oriental and African Studies vol. 15 (1953a) pp. 239-245
  • Bernard Lewis, "Sources for the History of the Syrian Assassins" in Speculum vol. 27 (1952) pp. 475-489
  • Bernard Lewis, "Three Biographies from Kamāl al-Dīn" in Fuad Köprülü Armaǧanı (Constantinopoli, 1953b) p. 336 ff.
  • C. E. Nowell, "The Old Man of the Mountain" in Speculum vol. 22 (1948) pp. 497-519


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!