Noradinus (Saladini filius)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Noradinus[1] sed nomine vero pleniori أبو الحسن نور الدين "الملك الأفضل" علي بن صلاح الدين يوسف ʾAbū al-Ḥasan Nūr al-Dīn al-Malik al-ʾAfḍal ʾAlī ben Ṣalāḥ al-Dīn Yūsuf (natus anno 1170; mortuus anno fere 1225) fuit filius natu maximus Saladini. Patre anno 1193 mortuo Noradinus Damasci regnavit; imperium patris totum usque ad annum 1196 direxit.

Noradinus, annum fere duodevicesimum agens, victor fuisse censetur Proelii de Cresson die 1 Maii 1187. Ibi Rogerius de Molendinis, magister Ordinis Hospitalariorum, cum permultis militibus interfectus est; Gerardus de Ridefort, magister Templariorum, effugit. Anno fere 1190 Noradinus adiuvisse dicitur Cruce signatis qui, Accone nuper a Mohammedanis capto, ibi per mare adierunt.[2] Moses Maimonides medicus iuxta Noradinum meruit eoque opera duo dicavit.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anne-Marie Eddé, Saladin. Lutetiae: Flammarion, 2008. ISBN 978-2082100588
    • Anne-Marie Eddé; Jane Marie Todd, interpr., Saladin. Cambridge, Mass.: Belknap Press, 2011. ISBN 978-0-674-05559-9
  • R. S. Humphreys, From Saladin to the Mongols: the Ayyubids of Damascus, 1193-1260. Novi Eboraci, 1977
  • Janine Sourdel, Dominique Sourdel, Dictionnaire historique de l'Islam (Lutetiae: PUF. ISBN 978-2-13-054536-1) pp. 121-122

Nexus externi[recensere | fontem recensere]