Ricimer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Ricimer (natus circa annum 405 vel 419, mortuus die 18 Augusti 472) dux militum et vir publicus Imperii Romani Occidentalis erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Recchila I rex Suevorum, mater filia Valiae regis Visigothorum erat. Ricimer primo filiam regis Gundiochi Burgundiorum in matrimonium duxit. Anno 467 Alypiam filiam Anthemii imperatoris duxit. Fuit Christianus Arianus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ricimer sub magistro militum Flavio Aetio militavit, una cum Maioriano, qui postea imperavit et cuius amicitiam Ricimer adeptus est. Anno 456 comes fuit et iussu imperatoris Aviti classe Romana Vandalos vicit. Eodem anno autem contra Avitum bellum coepit et eum die 16 Octobris 456 apud Placentiam vicit. Die 1 Aprilis 457 milites Maiorianum magistrum militum Augustum salutaverunt, ex voluntate Ricimieris scilicet. Leo I imperator Orientalis eum Caesarem tantum probavit[1]. Die 28 Decembris 457 Leo Maiorianum etiam Augustus probavisse dicitur. Ricimer nunc magister militum et patricius fuit et anno 459 consulatum gessit una cum Flavio Iulio Patricio. Maiorianus, cum anno 460 Vandalos frustra petivivisset et se Arelatem retulisset, anno 461 in Italiam rediit, nihil timens et exercito in Gallia relicto. Die 3 Augusti 461 Ricimer Maiorianum cepit, vexavit et die 7 Augusti supplicio affici iussit. Itaque magistri militum per Gallias Aegidius et per Illyricum Marcellinus Ricimerum non iam probaverunt. Quod Ricimer Arianus ipse purpuram sumere non potuit, Libium Severum novum imperatorem proclamavit. Libio Severo die 15 Augusti 465 mortuo Ricimer diu exspectabat, an Leo I imperator Orientis novum imperatorem nominaturus sit. Anno 467 Leo Anthemium Constantinopolis Caesarem nominavit et in Occidentem misit. Die 12 Aprilis 467 Romae Augustus salutatus est. Anthemius una cum Leone I expeditionem contra Vandalos coepit, sed anno 468 victus est - non invito Ricomerio. Cum Anthemius bellum contra Visigothos in Gallia coepit, Ricomer imperatori non iam favebat. Anno 472 Ricomer Anthemium in Roma obsidebat, urbem expugnabat et eum die 11 Iulii 472 supplicio affici iussit. Iam die 23 Martii Ricimer Olybrium ex oriente missum imperatorem Occidentis nominaverat. Ricimer die 18 Augusti 472 morbo mortuus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcellinus Comes, Chronicum ad annum 457
  2. Der Neue Pauly T. 10, c. 1011 - 1012


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Valerius Maiorianus Augustus et Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus
Consul
459
cum
Flavio Iulio Patricio
Successores:
Flavius Magnus et Flavius Apollonius