Sancta Sophia
E Vicipaedia
Sancta Sophia (Graece: Ἅγια Σοφία, i.e. sancta sapientia; hodie Turcice: Ayasofya) sive aedes Sanctae Sophiae sive simpliciter Sophiae aedes[1] ecclesia Constantinopolitana est dicata a Constantino primo eius nominis imperatore. Igne autem et terrae motu debilitata Hagia Sophia a Iustiniano primo refecta est.
Ecclesia Imperii Romani Orientalis primaria et sedes patriarchae Constantinopolitani erat. Ante huius templi altar multi imperatores Byzantini diademate coronati sunt. Anno 1453 Constantinopoli ab Ottomanis expugnata Hagia Sophia in mescitam et post bellum mundanum prius a Kemal Ataturk praeside Turciae in museum (Ayasofya Camii Müzesi) conversa est.
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctam Sophiam spectant. |
[recensere] Notae
- ↑ Carolus Du Cange: Historia byzantina duplici commentario illustrata. Lutetiae 1680, p. B. 5 b. ss.
| Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |