Tula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Tulae

Tula[1] seu Tulla[2] (Russice: Тула) est urbs Russiae, iuxta flumen Upam (quod est accola amnis Occae) sita, administrativa regionis Tulensis sedes. Fere 465 milia incolarum habet (anno 2005).

Tula est valens industriae sedes: productionis armorum, constructionis machinarum, metallurgiae, etc. Gloriam ceperunt anthepsae (ipso vulgo, in Sg.,? samovar vocantur), harmonia et collyrae Tulenses. Praeterea, urbs est sedes scientiae culturaeque, certas universitates aliaque instituta educationis, nonnulla musea (e.g., museum armorum, anno 1724 conditum) et theatra habens.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Tula notitiae subest ab anno 1146. Erat pars ducatus Resanensis, sed anno 1503 urbs facta est pars Moscoviae. Saeculis sexto decimoseptimo decimo erat valens fortalicum in terminis meridionalibus regni Moscoviensis. Cremlinum Tulae constructum est annis 15141521. Anno 1552, urbs obsidionem copiarum regni Crimaeani toleravit. Decennio primo saeculi septimi decimi Tula fuit locus certarum rebellionum.

Ab saeculo septimo decimo, Tula facta est sedes industriae et mercaturae. Fabricatores armorum Tulenses noti sunt ab fine saeculi sexti decimi. Anno 1712, decreto Petri I, urbi condita est officina armorum producendi. Saeculo undevicensimo Tulae, quae ab anno 1796 fuit sedes gubernii Imperii Russici, incrementum acceperunt productio armorum aliaque fabrica ferri, confectio anthepsarum et harmoniorum.

Tempore Belli Civilis in Russia, Tula fuit locus, ubi Exercitus Rubris Bolsevicorum armabatur. Annis 19291937 Tula erat pars regionis Moscuensis, dein facta est metropolis regionis Tulensis. Tempore Belli Magni Patrii, mensibus Octobris–Decembris anno 1941 Tula heroice contra copias Germaniae propugnabatur, proinde urbi anno 1976 datum est titulum Urbis-Herois.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Atlas Russicus, p. 4.
  2. Herberstein. Rerum Moscoviticarum Commentarii...

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tulam spectant.