Macbeth
Macbeth est tragoedia a Gulielmo Shakesperio composita. Scripta est annis fere 1603-1607, docta (si verba Simonis Forman recte intelleguntur) die 20 Aprilis 1611 et primum in editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 edita. Carmina maleficarum duo, a Thoma Middleton composita et in ludo suo The Witch comprehensa, in textu Macbeth inserta sunt, "Come away" et "Black spirits".
Auctor maiorem argumenti partem ex historiis antea scriptis derivavit, quas Anglice perlexit in Raphaëlis Holinshed opere Chronicles of England, Scotland and Ireland.
Index |
[recensere] Argumentum
Scotia ab inimicis exercitibus liberata, Macbethus et Bancho duces tres magificis in saltu occurrunt, quae oraculum obscure canunt. Macbetho vaticinantur eum et Thanum Caledoris fore et regem Scotiae, sed Banchonem maiorem sequentium regum nec ipsum tamen coronam laturum fore.
Qui profecto, uxoris voto atque voluptate ad regnum incitatus, per insidias Duncano rege necato, ipse regnum accipit. Mox et Banchonem filiumque Fleanchum interficiendos statuit ne regnum arripeant; ad cenam incitatos, ante cenam necari iubet. Banchone autem interfecto Fleanchus effugit. Inimici nonnulli cum exercitu Anglico in regem recentem animadvertunt; qui a maleficis certior fit se regem fore dum silva Birnam non ad arcem accedit, seque tamen ab aliquo e femina non nato interfecturum. Duncani familiares, ramis ex ea silva caesis celati, impetum in arcem faciunt; Macduffus "e matris ventre intempestative ereptus" Macbethum necat. Ita oracula magificarum perfecta sunt.
[recensere] Editiones
- 1623 : Mr. William Shakespeares Comedies, histories & tragedies, published according to the true originall copies (Londinii) p. 131 ff. Textus apud Universitatem Victoriae
[recensere] Vide etiam
- Macbeth, opera Iosephi Verdi
[recensere] Nexus externi
- Textus apud gutenberg.org (Anglice)
- Textus apud MIT (Anglice)
- Textus cum glossis (Anglice)
- Versio M. Guizot (Francogallice)
- Versio C. M. Wieland apud gutenberg.org (Theodisce)
- Macbethi somnium in Historia Georgii Buchanani
- Macbeth et Banquo cum magis conventus in Chronicis Holinshed
Duncan, rex Scotiae • Malcolm, filius Duncan • Donalbain, filius Duncan • Macbeth, dux exercitus, deinde rex • Banquo, dux exercitus • Macduff, dominus Fife • Lennox • Ross • Menteith • Angus • Caithness • Fleance, filius Banquo • Siward, comes Northumbriae, exercitus Anglici dux • Filius Siward • Seton, minister Macbeth • Filius Macduff • Medicus Anglicus • Medicus Scoticus • Capitanus • Ianitor • Senex • Tres necatores
Domina Macbeth, uxor • Domina Macduff, uxor • Ministra dominae Macbeth • Tres maleficae • Hecate, dea noctis • Aliae tres maleficae
Domini, ingenui, duces, milites, sicarii, nuntii, ministri
Spectrum Banquo • Apparitiones
A Midsummer Night's Dream · All's Well That Ends Well · Antony and Cleopatra · As You Like It · Coriolanus · Cymbeline · Hamlet · Henry IV part I · Henry IV part II · Henry V · Henry VI part I · Henry VI part II · Henry VI part III · Henry VIII · Julius Caesar · King John · King Lear · Love's Labour's Lost · Macbeth · Measure for Measure · Much Ado About Nothing · Othello · Pericles Prince of Tyre · Richard II · Richard III · Romeo and Juliet · The Comedy of Errors · The Merchant of Venice · The Merry Wives of Windsor · The Taming of the Shrew · The Tempest · The Two Gentlemen of Verona · The Winter's Tale · Timon of Athens · Titus Andronicus · Troilus and Cressida · Twelfth Night
Auctore incerto vel auctoribus pluribus: King Edward III · Sir Thomas More · The Two Noble Kinsmen
Franciscus Beaumont · Gulielmus Berkeley · Richard Brome · Ludovicus Carlell · Gulielmus Cartwright · Georgius Chapman · Henricus Chettle · Robertus Daborne · Gulielmus Davenant · Robertus Davenport · Ioannes Day · Thomas Dekker · Ricardus Edwardes · Nathan Field · Ioannes Fletcher · Ioannes Ford · Robertus Greene · Ricardus Hathwaye · Gulielmus Haughton · Ioannes Heywood · Thomas Heywood · Beniaminus Jonson · Thomas Killigrew · Thomas Kyd · Thomas Lodge · Ioannes Lyly · Gervasius Markham · Christophorus Marlowe · Shackerley Marmion · Ioannes Marston · Philippus Massinger · Thomas May · Thomas Middleton · Antonius Munday · Thomas Nabbes · Thomas Nashe · Georgius Peele · Samuel Rowley · Gulielmus Rowley · Gulielmus Shakesperius · Iacobus Shirley · Wentworth Smith · Ioannes Suckling · Thomas Tomkis · Cyrillus Tourneur · Ioannes Webster · Georgius Wilkins · Arthurus Wilson · Robertus Wilson
| Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |