Sanctius III Garciae filius (rex Pampilonensium)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aquila Nigra (Arrano beltza), vexillum regum Pampilonensium

Sanctius III Garciae filius (Hispanice: Sancho III Garcés; Vasconice: Antso III.a Gartzes) qui dicitur Magnus vel Maior (H: el Mayor; V: Nagusia) fuit rex Pampilonensium et comes Aragoniae ab anno 1000 usque ad mortem die 18 Octobris anni 1035 (natus est anno 992). Fuit rex octavus Pompaelonis domus regiae Ximenae. In vita accepit tandem comitatus Ripacorzae, Sobrarbae et Castellae et domitor atque defenssor fuit regni Legionis. Appellatus Imperator totius Hispaniae, fuit maximus rex Hispaniae saeculi XI.

Regnum[recensere | fontem recensere]

Regnum Sanctii Tertii       Regnum Pampilonensium       Comitatus Aragoniae captus anno 922       Ripacurza, capta annos 1018-1025       Occupationes Sanctii 1018-1025       Territoria amissa anno 922       Territoria Pampilonensia non in regno       Comitatus Castellae et Alavae       Terrae a Castella et Legione disputatae       Regnum Legionense

Regnum accepit anno 1000 cum patre mortuus est, sed ob aetatem ad annum 1004 non rexit, sed regnum a concilio regni et mater rectum est. A sede apud Naieram nova fora dedit Vasconibus et Castellanis in Rioiia, repopulandi agros et urbes causa. Primo Sanctius bellum contra Mauros gessit, quod ob bella civile, Mauri debilior erant. Ita cepit Sanctius urbes in valle Hiberi.

Tum, pacem servandi causa, limites fixit cum comitatu Castellae ad ocasum; et orientem adfuit, ubi accepit parvos comitatus Ripagorzae et Sobrarbae, anno 1018.

Fuit primus rex regnorum Ibericorum qui ultra Pyrenaeis bellum gessit, contra vicecomitem Baionae: anno 1021 Sanctius comitatum Lapurdiae creavit - qui fuit primum territorium regnorum Ibericorum ultra paeninsula Iberica. Ob bellum civile Maurorum, tributum obtinuit a regulis et duces, et inmanes copias obtinuit.

Imperium[recensere | fontem recensere]

Tunc, comissa Castellae Muniadonna uxorem duxit, et potestatem Castellae accepit anno 1029. Tandem, rex Legionis bellum contra Sanctium gessit, sed victus est a rege Navarro, qui Legionem et Asturicam cepit anno 1034, ita cognomen Imperator totius Hispaniae accepit. Cognomina alia fuerunt Rex Ibericus, Rex Navarrae Hispaniarum, et Euskaldunen Jaun(a) (qui est "Dominus Vasconum"). Mauri Sanctio Baskunish vocabant, quoque "Dominus Vasconum".

Mors et filii[recensere | fontem recensere]

Lapis sepulchralis Regis Sanctii

Anno 1035, Sanctio moribundo, regnum inter filios divisit ob leges Navarrae. Filus primogenitus Garcias hereditavit regnum patrimoniale, quod erat Navarra (Pompaelo cum Navarra, Nagera et Rioiia, Ipuscoa et Vasconia et potestatem Lapurdiae). Filius secundus, Ferdinandus hereditavit comitatum Castellae, quod is regnum fecit. Filius tertius, Ranimirus hereditavit comitatum Aragoniae. Tandem filius minor Gundisalvus accepit terras ad Orientem. Sepultus est Sanctius in monasterio Oniensi.

Sanctius III est unicus Hispaniarum rex, cuius filii omnes reges fuerunt, et omnes reges Hispaniarum atque Lusitaniae fuerunt (et sunt) eius successores.

Post divisione regni, Navarra iam non regnum maximum sed Castella.

Tabula successoria[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Garcias II Sanctii f.
Rex Pampilonensium  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
1000-1035
Successor:
Garcias III Sanctii f.
Comes Aragoniae  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
1000-1035
Successor:
Ranimirus I
Antecessor:
Gulielmus I
Comes Sobrarbae et Ripacorzae
1018-1035
Successor:
Gundisalvus I
Antecessor:
Garcias Sanctii f.
Comes Castellae  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
1029-1035
cum uxore eius
Successor:
Ferdinandus I