Lytta vesicatoria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Lytta vesicatoria
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Coleoptera
Subordo: Polyphaga
Infraordo: Cucujiformia
Superfamilia: Tenebrionoidea
Familia: Meloidae
Subfamilia: Meloinae
Tribus: Lyttini
Genus: Lytta
Species: L. vesicatoria
Binomen
Lytta vesicatoria
Linnaeus, 1758

Lytta vesicatoria (ex Graeco lytta 'furor' + Latino vesica sensu 'pustula') est vesicatorium familiae Meloidarum coleopterum. Spanish fly appellatur Anglice, et ei simile est nomen in aliis linguis, quamquam non solum in Hispania viget. Ea aliquando appellatur Cantharis vesicatoria, sed genus Cantharis est familiae non cognatae, Cantharidarum. Lytta vesicatoria ad 5% cantharidinum continet, quod carnem animalium inflammat.

Lytta vesicatoria

Pulvis aliquando cantharidum appellatus ex Lyttis vesicatoriis factus est, colore testaceo olivaceoque, odore iniucundo, et sapore amaro. Hic pulvis animalibus rusticis nonnumquam datur ut ad coniunctionem incitentur (Gottlieb 1992:68). Cantharida in urina emissa urethram inflammant et priapismum movent (Gottlieb 1992), quam ob rem Lytta vesicatoria hominibus data est causa corruptelae. Hic mos est periculosus, cum summa necessaria sit minima, et differentia inter medicamentum efficax et medicamentum noxium est angustissima. Cantharida urinationem molestam, febrem, et aliquando emissionem sanguineam efficiunt; possunt etiam perenne renum genitaliumque damnum movere (Gottlieb 1992).

Descriptio, habitatio, cibus[recensere | fontem recensere]

Lytta vesicatoria adulta est 15 mm ad 22 mm longa et 5 mm ad 8 mm lata, colore smaragdi, reflectionibus iridescentibus. In nemoribus silvisque per Europam meridionale ad oriente ad Asiam Mediam et Sibiriam habitat.[1]

Adulti foliis Caprifoliacearum, Oleacearum (praecipue Fraxini, Syringae, et Ligustri sinensis), et Salicacearum (praecipue Salicis albae) vescuntur; larvae sunt parasiticae in adgregationibus Colletium.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Medicus Lytta vesicatoriae usus in descriptionibus ab Hippocrate scriptis inveniuntur: emplastra ex alis horum coleopterorum adhibita sunt ad pustulas efficiendas. In Sinis antiquis, haec insecta cum faecibus humanis, arsenico, et aconito commixta sunt ad primum notum "stink bomb"? faciendum (Theroux 1989:54).

Aphrodisiacum[recensere | fontem recensere]

Lytta vesicatoria est unum ex celeberrimis orbis terrarum aphrodisiacis:

Homines Lyttas vesicatorias saeculo undevicensimo conligunt.

Usus varii[recensere | fontem recensere]

In Santeria hodierna, catharida adhibentur in turi incensa (Gonzalez-Wippler 2002:221). Cantharidum etiam adhibitum est abortificum,[3] res stimulans (quia unus ex eius effectibus est productio insomniae et agitationis nervosae), et venenum.

Pulvere cum cibo mixto, cantharida videri non possunt. Aqua appellata toffana (Italiane: aquetta di Napoli) habetur unum ex venenis cum Medicis consociatis. Opinabilis arsenici cantharidorumque permixtio, id dicitur a Toffana comitessa Italica factum fuisse. Quattuor ad sex huius veneni guttae in aqua vinove positae satis fuerunt ad mortem nonnullis horis efficiendam (Stevens 1990:6).

Res commercii[recensere | fontem recensere]

Cantharida sunt contra leges in Civitatibus Foederatis, re rustica excepta (Gottlieb 1992), sed medicis confirmatis super cutem adhiberi licet ad aliquae verrucarum genera curanda. In Zimbabua novitur vukavuka (ex verbo vuka 'expergisci'), similis pulvis ex coleopteris generis Myalabris factus (etiam familiae Meloidarum).

Usus coquinarius[recensere | fontem recensere]

Dawamesk, fructus conditi in Africa Septentrionali facti, hashish, Prunos dulces, nuces Pistaciae verae, saccharum, aurantiam, cutem Tamarindi indicae, Syzygium aromaticum, at alia condimenta continuerunt, nonnumquam adeo Lyttam vesicatoriam.

In Maroco et aliis Africae Septentrionalis regionibus, permixtio condimentorum Ras el hanout appellata inter eius partes cantharida olim rettulit; pulveris autem venditio in condimentorum Maroci foris annis 1990 interdicta est (Davidson 1999).

In litteris[recensere | fontem recensere]

In litteris hodiernis, Gabriel García Márquez usum effectumque cantharidorum descripsit. Liber El general y su laberinto de ultimis Simon Bolívar horis sic tractat:

Temiendo una congestión cerebral, lo sometió a un tratamiento de vejigatorios para evacuar el catarro acumulado en la cabeza. Este tratamiento consistía en un parche de cantárida, un insecto cáustico que al ser molido y aplicado sobre la piel producía vejigas capaces de absorber los medicamentos. El doctor Révérend le aplicó al general moribundo cinco vejigatorios en la nuca y uno en la pantorrilla. Un siglo y medio después, numerosos médicos seguían pensando que la causa inmediata de la muerte habían sido estos parches abrasivos, que provocaron un desorden urinario con micciones involuntarias, y luego dolorosas y por último ensangrentadas, hasta dejar la vejiga seca y pegada a la pelvis, como el doctor Révérend lo comprobó en la autopsia.—Gabriel García Márquez, El general en su laberinto, ex editione Oveja Negra (Bogotá, 1989).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Spanish fly." Grzimek's Animal Life Encyclopedia. The Gale Group, Inc, 2005.
  2. Peter James, Ancient Inventions (Ballantine Books, 1995, ISBN 0-345-40102-6), p. 177.
  3. A. J. Giannini et H. R. Black, The Psychiatric, Psychogenic and Somatopsychic Disorders Handbook (Garden City, Novi Eboraci: Medical Examination Publishing Co., 1978, ISBN 0-87488-596-5).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Lytta vesicatoria folio vescitur.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lyttam vesicatoriam spectant.