Arthropoda
| Arthropoda Aetas fossilium: 540–0 Ma |
|
|---|---|
| Arthropoda exstincta et viva | |
| Taxinomia | |
| Regio: | Eukaryota |
| Regnum: | Animalia |
| Subregnum: | Eumetazoa |
| Superphylum: | Ecdysozoa |
| Phylum: | Arthropoda Latreille, 1829 |
| Subphyla et classes | |
|
|
Arthropoda[1] (ex verbis Graecis ἄρθρον 'articulus' + ποδός 'pes' = 'pedes articulati'), sunt animalia invertebrata quae exosceletum (sceletum exteriorem), corpus segmentosum, appendicesque articulatas habent. Ea sunt membra phyli inter quae sunt insecta, arachnida, crustacea, et alia animalia familiaria. Eorum maiores proprietates sunt membra articularia et cuticula, quae plerumque ex α-chitin constat; crustaceorum praeterea cuticula carbonato calcii biomineralizatur. Rigiditas cuticulae auctum inhibet; ergo arthropoda eam cuti exuta? interdum substituunt. Conformatio corporis arthropodorum in segmentis iteratis consistit, quorum quodque par habet appendicum. Ea est tam versatilis quod cum cultro exercitus Helvetici comparata est, atque arthropoda frequentissima omnium collegiorum oecologicorum in plurimis circumiectibus membra effecit. Sunt plus quam 1 000 000 specierum descriptarum, plus quam 80 centesimae omnium animalium vivorum specierum descriptarum, et ea sunt unus ex duobus gregibus animalibus quae in circumiectibus persiccis florent (alius grex amniota comprehendit). Arthropoda magnitudine inter plancton microscopicos et formas nonnulla metra longas variantur.
Primaria arthropodorum lacuna interna est hemocoelum,? quod eorum organa accommodat et per quod sanguis circumagitur; eis sunt aperta systemata circulatoria. Sicut partes exteriores, interna arthropodorum organa plerumque ex segmentis iteratis constant. Systema nervosum est scaliforme, ventralibus restibus nervosis coniunctis per omnia segmenta transientibus et ganglia coniuncta in quoque segmento figurantibus. Caput per coniunctionem variorum numerorum segmentorum, cerebrum per coniunctionem gangliorum horum segmentorum nascitur, esophagum circumplectens. Systemata respiratorium et excretorium variantur, tantum secundum circumiectum quantum subphylum ad quod pertinent.
Index |
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
- ↑ Nomen zoologicum a Petro Andrea Latreille anno 1829 factum.
Bibliographia [recensere]
- Latreille, P. A. 1829. Les Crustacés, les Arachnides et les Insectes, distribués en familles naturelles: Le Règne Animal, distribué d'après son organisation, pour servir de base à l'histoire naturelle des animaux et d'introduction à l'anatomie comparée. 2nd edn. Vol. 4, 584 pp.
- Brusca, R. C., et G. J. Brusca. 1990. Invertebrates. Sunderland Massachusettae: Sinauer Associates.
- Gould, S. J. 1990. Wonderful Life: The Burgess Shale and the Nature of History. Hutchinson Radius. ISBN 0091742714.
- Pearse, V., J. Pearse, M. Buchsbaum, et R. Buchsbaum. 1987. Living Invertebrates. Palo Alto Californiae: Blackwell Scientific Publications.
- Ruppert, E. E., R. S. Fox, et R. D. Barnes. 2004. Invertebrate Zoology. Ed. 7a. Brooks/Cole. ISBN 0030259827.
Nexus externi [recensere]
- Arthropoda apud animaldiversity.ummz.umich.edu
- Arthropoda apud entweb.clemson.edu
- Arthopoda apud sn2000.taxonomy.nl (Systema Natura)
- Arthropoda apud www.ucmp.berkeley.edu
- Trilobitomorpha apud sn2000.taxonomy.nl (Systema Natura)
| Vide Arthropoda apud Vicispecies. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Arthropoda spectant. |
| Haec stipula ad Arthropoda spectat. Amplifica, si potes! |