Roman numeral 10000 CC DD.svg

Coleoptera

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Coleoptera
Phyllobius calcaratus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Subclassis: Pterygota
Infraclassis: Neoptera
Superordo: Endopterygota
Ordo: Coleoptera
Linnaeus, 1758
Subordo

Coleoptera (ex Graeco κολεός 'vagina' + πτερόν 'ala') sunt cosmopolitus insectorum ordo, maximum specierum notarum numerum habens, circa 25% omnium formarum vitae.[1] Circa 40% omnium specierum insectorum sunt coleoptera, nunc circa 350 000 specierum,[1] et multae species saepissime inveniuntur. Sunt fortasse inter 5 et 8 miliones coleopterorum specierum, descriptarum et nondum descriptarum. Curculionidae, maxima animalium vivorum familia, ad hunc ordinem pertinent.

Harmonia axyridis, familiae Coccinellidarum, species agressiva ex regione Asiae occidentalis, zetema magna in America borealis et Europa

Coleoptera in omnibus orbis terrarum regionibus habitant, mari et regionibus polaribus exceptis. Plantis et fungis saepe vescuntur, reliquias animalium plantarumque dissolvunt, alia invertebrata comedunt. Aliquae species sunt praeda variorum animalium, avibus mammalibusque inclusis. Aliquae species sunt pestes rusticae, sicut Anthonomus grandis, Callosobruchus maculatus, Leptinotarsa decemlineata, et Tribolium castaneum. Aliae coleopterorum species talibus pestibus vicissim temperant; exempli gratia, coleoptera familiae Coccinellidarum aphidoidea, coccoidea, thysanoptera, et alia insecta consumunt quae ius plantarum sugunt et fruges laedunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 James K. Liebherr et Joseph V. McHugh, in Encyclopedia of Insects, ed. V. H. Resh et R. T. Cardé (Academic Press, 2003).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Leibherr, James K., et Joseph V. McHugh/ 2003. In Encyclopedia of Insects, ed. V. H. Resh et R. T. Cardé. Academic Press.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!