Lucius Tarquinius Collatinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago quinto decimo saeculo ligno incisa : dextra parte Sextus Tarquinius gladium tenens Lucretiam stupraturus est, laeva parte Lucretia sese necat coram marito Collatino et Lucio Bruto (barbato). Iohannes Boccacius, De claris mulieribus, editio incunabula.

Lucius Tarquinius Collatinus (nescimus annum, quo natus et quo mortuus sit) cum Lucio Iunio Bruto consul primus Romanorum fuit, quamquam cognatus regis expulsi Tarquinii Superbi erat, si quidem historicis antiquis res illo tempore gestas narrantibus fidem praebemus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Tarquinii avus Arruns fuit, frater Lucii Tarquinii Prisci, quinti regis Romanorum. Pater eius Egerius erat[1], qui a Tarquinio Prisco Collatiae oppido Latino praepositus erat et ita filio suo cognomen Collatino tradidit. Lucretiam in matrimonium duxit, filiam Spurii Lucretii Tricipitini, qui postea primus consul suffectus creatus est.

Tarquinius Collatinus: imago ficta e Rouillii Promptuario iconum insigniorum (1553)

De expulsione regis[recensere | fontem recensere]

Sextus Tarquinius, filius Lucii Tarquinii Superbi regis, hospes in Tarquinii Collatini domum acceptus eius uxori vim attulit. Lucretia litteras de hoc crimine patri et marito dedit, qui cum Lucio Iunio Bruto et Publio Valerio Poblicola, qui omnes, postquam ad eam venerunt, Lucretiae iuraverunt, poenas sceleris de Sexto et gente regia sumpturos. Qua spe contenta misera Lucretia mortem sibi ipsa conscivit[2]. Talis causa fuit, cur populus regem Roma pepulerit et Tarquinius Collatinus iniuria uxoria indignans regni abrogandi et populo libertatem reddendi cum ceteris coniuratis auctor fuit.

De consulatu et exsilio[recensere | fontem recensere]

Quapropter statim post reges exactos Collatinus simul cum Iunio Bruto consul factus est (primi consules Fastorum fuerunt). Mox tamen magistratum abdicare et Lavinium cum omnibus bonis in exsilium proficisci coactus est, sive ob solam invidiam nominis quod memoriam regis invisi revocabat[3], sive quia filios sororis suae, Aquilios adulescentes, supplicio eripere conatus erat postquam interceptis litteris coniurationis adversus libertatem factae manifesti rei , restituendi regni consilium cepisse convicti sunt[4]. Ita suspicionem populi in se ipsum converterat Collatinus, eo magis quod alter consul Brutus de propriis filiis eidem crimini haerentibus supplicium sumpserat. Postea Lavinii quiete consenuit et privatus mortem obiit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Livius, Ab urbe condita I 57. Nepos fuisse contra a Dionysio Halicarnassensi dicitur (Ant Rom IV,64) qui rationem temporum Lucii Pisonis sequebatur.
  2. Livius, Ab urbe condita, I 58
  3. Sic Titus Livius II,2.
  4. Sic narrat Dionysius V,7-12 et Plut. Popl. VI.


Antecessores:
Lucius Tarquinius Superbus (rex)
Consul
509 a.C.n.
cum
Lucio Iunio Bruto
Successores:
Titus Lucretius Tricipitinus et Publius Valerius Volusi f. Poblicola