Publius Valerius Volusi f. Poplicola
Publius Valerius Volusi f. Poplicola (nescimus, quo anno natus sit; mortuus anno 503 a.C.n.) consul Romanus fuit.
Familia [recensere]
Pater eius Valerius Volusus fuit. Fratres Marcus Valerius Volusi f. (cos. 505 a.C.n. et Manius Valerius Maximus fuerunt. Filius eius Publius Valerius P.f. Poplicola consul 475 a.C.n. erat.
Cursus honorum [recensere]
Particeps erat, cum Lucius Tarquinius Superbus rex ultimus Romanorum expelleretur. Postquam Lucius Tarquinius Collatinus consul primus rei publicae propter nomen invisum Tarquiniorum in exilium fugere coactus est, Poplicola primus consul suffectus cum Lucio Iunio Bruto erat. Cum Brutus proelio contra Tarquinios necatus esset, Spurius Lucretius Tricipitinus et deinde Marcus Horatius M.f. Pulvillus consules suffecti creati sunt. Cum aliqui cives suspicarentur, ne Valerius, qui laudem funebrem Bruti habuerat, regnum appeteret, domum suam in Velia rescindi iussit et leges quasdam populares tulit[1]. Consul iterum anno 508 a.C.n. et consul III 507 a.C.n. contra Porsennam regem pugnavit, consul IV (anno 504 a.C.n.) contra Sabinos et Veios. Post mortem anno sequente funus publicum ei decretum est.
An haec omnia vera sit, quod Livius nobis tradidit, ignoramus[2].
Notae [recensere]
| Antecessores: L. Iunius M.f. Brutus et Lucius Tarquinius Collatinus |
Consul 508 a.C.n. cum Tito Lucretio Tricipitino |
Successores: ipse III et Marcus Horatius M.f. Pulvillus II |
| Antecessores: T. Lucretius Tricipitinus et ipse II |
Consul 507 a.C.n. cum Marco Horatio M.f. Pulvillo II |
Successores: Spurius Larcius Rufus (Flavus) et Titus Herminius Aquilinus |
| Antecessores: Marcus Valerius Volusi f. (Volusus?) et Publius Postumius Q.f. Tubertus |
Consul 504 a.C.n. cum Tito Lucretio Tricipitino II |
Successores: Menenius Agrippa C.f. Lanatus et Publius Postumius Q.f. Tubertus II |